Latin
211.1 to 211.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 211.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sexta, &ultima est accidentium correctio. itaque intentio compleri potest quatuor instrumentis Prima medicinalibus. primo quidem euacuare per farmacum solutiuum. 2. uero per uomitiuum. 3. per apertionem hae morrhoydarum. quarto uero per euacuationem per uias urinae factam Et quoniam materia dispositionis huius uiri dominantis phleg matica est adhuc. propter aetatem non curo hic aliquid de phlebotomia tangere. &tamen si uideretur iste in uirium fortitudine constans esse, &colore rubeus. &bene carnosus, &esset solitus habere euacuationem sanguinis per nares aut per haemorrhoy das, &urina eius esset grossa cum declinatione ad tincturam non inconueniret ei administrare phlebotomiam de basilica uel de cephalica dextri brachij per quam educerentur sanguinis. 3. iiij. uel. v His autem non apparentibus euacuetur minoratiuae per hunc me dum. Recipe pilularum cochiarum, pilularum de sarcocolla descriptione Mesuae in Antidotario. ana. 3. 5. formentur pilulae vj. cum electuario indo, &exhibeantur ei in aurora per horas. ix. post coenam. &tardetur assumptio cibi per sex horas accipiendo ciathum aquae calidae decoctionis zucchari per horam. j. ante prandium. Facta hac euacuatione sequenti die immediate accipiat hunc potum. Recipe aquae cupatorij rosmarini, &betonicae. ana. 3. 5. oximellis squillitici. 3. j. mellis rosati. 3. 5. totum calidum accipia tur in aurora. &tardetur cibus horis quatuor continuando hoc digestiuum per dies octo completos Die uero nona sequenti accipiat hunc potum. Recipe e lectuarij indi secundum Mes. 3. v. accipiatur in autora cum 3. ij. aquae saluiae, aut cum tertia parte uini aromatici calefactorum, &obseruetur totum in hac euacuatione, quod dictum est ob serua ri debere in pilulis immediate suprascriptis. &omnino procuret facere hanc euacuationem bis in hoc uere . s. semel in mense martii, &secundo in mense aprilis huius anni. 1441 Similiter etiam procuret facere euacuationem in autumno pis secundum hunc modum. quia semel in principio septembris. &secunda uice in mens. octobris. Recipe pilularum aurearum, &de hiera composita. ana. 3. s. reformentur pilulae. vij.