# Consilia 211.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 211.5 to 211.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/211.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/211.5

& fiat de eis, sicut scriptum est de alijs Die uero immediate sequenti accipiat hoc digestiuum calidum & continuet octo diebus. Recipe si. de cupatorio sirupi de sticados sirupi uiolati. ana. 3. s. aquae cichoreae. 3. j. 5. aquae salu iae. 3. ij misce. Post assumptionem huius digestiui nona die immediate sequenti accipiat hoc euacuatiuum. Recipe hierae simplicis. 3. vj. agarici electi. H. ij. 35. 3. s. misce. & totum calidum in aurora bibatur obseruando cum ipso ea quae dicta fuerunt de alijs solutiuis. Ad hanc etiam intentionem minorandi materias per farmaca conueniunt pilulae iste. Recipe aloes hepatici. 3. iiij. agarici electi. 3. j. turbith. 3. ij. diagridij. J. j. macis. J. 5. 33. croci. ana. gra. xvj. salis indi gra.xij. puluerizentur omnia per se: deinde infundantur in lib.S. aquae distillationis maioranae in uase uitreo, & ponatur in furno post extractionem panis ab eo totiens quòd aqua exic cetur quae iterum bis renouetur, & exiccetur, & ex massa illa fiint pilulae ex omni. 3. vj. de quibus omni alterna die accipiat unam parum ante coenam immo si utetur istis pilulis toto tempore uite suae unam accipiendo omni quarta die hora praedicta mirabile iuuamentum percipiet ex eis in uidendo. Secundum uero instrumentum minorandi materias conueniens est hoc uomitiuum. Recipe sir. simplicis acetosi. 3. j. S. aquae fluuialis. 3. ij. bibatur tepidum post assumptionem prandij per unam horam: ita quòd in prandio acceperit cibos multos in sapo re, & substantia diuersos stomachum aggrauantes. Et fruir iste esset de illis qui non facile euomunt: tunc accipiat hoc uomitiuum quod est paululum fortius primo. Recipe oximellis squilli litici. 3.i. aquae decoctionis radicum uel granorum raphani. 3. iij. bibatur totum tepidum post prandium hora praedicta deinde p. j. horam post prandium imponat digitum medium in os suum isque ad radicem linguę aut saltem impouat pennam in praedicto loco tinctam oleo ibi titillando usquequo uult prouocare uomitum: liget oculos suos cum globo coti.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
