Latin
213.1 to 213.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 213.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
pitis &est locus ubi in nouiter natis craneum est incompletum applicetur potentiale cauterium perueniens usque ad panniculum exclusiuae, &procedatur super escara sua, &curatione eius, sicut de alijs cauterijs administrandis dictum est: ita tamen qu ulcus illud non consolidetur usque ad duos menses uel tres memorando &c. Et cum ista diuersiua applicantur in eorum administratione, obseruetur ordo a leuioribus eorum incipiendo, &ad intensiora transeundo sicut ordinatae scriptum est, &fiat permutatio de uno ad reliquum: ita quòd non praetermittatur hic modus curationis quin onini septimana bis uel ter aliquod istorum diuersiuorum applicetur: est enim in his iuuamentum su blime. Si tamen materia ad oculos, ita fluxisset ut fecisset pannum nominatum cataracta parum conferunt haec diuertentia, 8 proprie cum iam pannus confirmatus esset, haec de intentio ne secunda uero intentio confortandi oculos, &uisum multiTertia pliciter compleri potest, praemittendo primo qui confortatio multipliciter intelligi potest. Primo naturalite. pro omni alleuiatione capitis a materiebus quae ipsum ad oculos grauare consueuerunt. Secundo uero accipitur confortatio pro distractione materierum a capite ad oculos siue fluxerint fiue iterum fluant ubi primus modus intelligere solum de mate riebus quae iam fluxae sunt. Tertio uero &proprie magis acc pitur confortatio pro uigoratione oculorum per quam redduntur inepti ad recipiendum materias aliunde fluentes, &haec qui dem intentio compleri potest per ea quae stipticitate sua membrum reddunt unitum, &compactum: ita quòd omnino sit superfluita tum receptiuum: imo expulsiuum, iuxta illud tertio tegni, repellita siccis uasa confortata stipticis farmacijs. Et duo quidem primi modi confortationis oculorum in praecedentibus intentionibus complebuntur Confortantur autem oculi remouendo nocentia multipliciter. Primo quidem cum his quae tunicas oculorum abstergendo clarificant &diaphanas efficiunt. Secundo uero cum his quae hu oculi claros efficiunt, &superfluitates aqueas, &uaporosas ab eis expurgant. Tertio uero cum his quae spiritum uisibilem augmentant, &conseruant, &clarum, &luminosum efficiunt. Quarto cum illis quae substantiam eius conseniant, &a nocu mentorum impressione defendunt. Et primum quidem horum completur medicinis quàmplurimis simplicibus &compositis. Famosa autem &experta simplicia sunt succus feniculi a residentia depuratus.