# Consilia 217.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 217.1 to 217.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/217.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/217.1

haec quatuor confortant cerebrum, & spiritum uisibilem acuunt & abstergunt uias Adhuc & cinamomum quod confert panno, & tenebrositati secundo can Et crocus qui abstergit uisum & prohibet fluxum ad ipsum Et zinziber quod abstergit tenebrositatem oculi. omnia haec in 2. can. & ruta quae uisum acuit ibidem De melle autem quia calidum est, & siccum in secundo, & quia abstergit oculum canone secundo placent omnia condita. Adhuc oleum oliuarum est uobis commendatum magis, qui oleum nucum, & butyrum. Oleum nanque oliuarum, & bene maturarum calidum est in prin. primi humidum in fine eius. Olea enim omnia ex oliuis bene maturatis facta confortant corpora & ex oleo antiquo fit collirium tenebrositati. non minus igitur interius assumptum confert, aut saltem non nocet. Oleum autem de nucibus calidum est in 2. humidum in 1. & caput grauat Butyrum autem calidum, & humidum in primo, crudum auti non placet. quia fastidium facit, & superius ad os stomachi ascen dit tertio Almans. cap. 95. coctum iterum non laudo. qui enim in comestione utitur eo phlegmaticas patietur aegritudines. ibi dem capitulo 96 Zuccharum etiam quia calidum in fine primi & aequale in pas fiuis, aut parum siccum placet mihi, & proprie zuccharum non la boratum puluis zucchari nominatum. tale enim calidius est, & non minus potens in abstergendo & mundificando quam mel, & tale oculo impositum abstergit eum de quo infra. In summa uero placet mihi amplius mel. Aliae autem species quibus uti potestis sunt macis gariophyl nux musc. cardamomum majus & minus galanga carui petros. ameos origanum serpillum calamentum & reliqua autem dicendum primo quòd legu De leguminibus minum omnium usus cuitari debet, brodium tamen cicerum rubeorum. quia calidum est & siccum in principio secundi & diuertit materias, quia diureticum est, po testis uti eo & proprie cum radicibus & semine aut herba foeni culi cocto Panicum etiam placet. nam licet sit fri. in 1. siccum in secundo. 21. continentis capitulo. 199. tamen quia propter sui leuitatem, & siccitatem urinam prouocat laudatur uobis Rizum autem licet sit calidum in primo, siccum in secundo uigesimoprimo continentis capitulo. 126. non tamen placet.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
