# Consilia 217.5-6

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 217.5 to 217.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/217.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/217.5

quia aliqualiter stipticum est, octauo de simplici medicina suo capFabas autem, & fasiolos, pisa, lentes, cicera alba, omnino fu giatis autem utamini omnibus oleribus calidis, De oleribus & siccis aperitiuis, & facilis digestionis quae materias a capite diuertant, & ei approprientur De quorum numero est saluia de qua multi modernorum prae dicant medici. licet parum de ea in passionibus capitis & oculo rum ab auctoribus inueniatur. fecit enim de ea Diasco. capitulum de lilisfago, & in summa ex eo trahitur quod est ualde stipti ca. In aggregatore uero Serap. ca. 149. numeratur inter medici nas calidas & siccas in secundo & totum dicit quod Diasco. scri psit & nihil de ea capiti, aut oculis apptopriat. Auic. uero can. 2. & Rasis. 21. usque ad. 24. nihil dixerunt Etiam famosus est usus feęniculi, licet enim sit calidus in tertio siccus in primo. 8 de simplici medicina, quia tamen maximum iu uamentum praebet uisui & est diureticum placet Petrosel. etiam competit uobis. quia calidum & siccum in secundo. 8. de simplici medicina

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
