# Consilia 217

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/217

Mentha etiam quia calida & sicca in secundo, placet & est sto
machalis.
Serpillum quia calidum & siccum in secundo, quia etiam capi
tale placet.
Rosmarinum calidum & siccum in tertio, conuenit capiti, &
ocrlis placet.
Maiorana etiam utilis est uobis calida est, & sicca in tertio at
terua: iua dissoluriua, octauo de simplici medicina, & quia aperit LVII oppilationes capitis, & confert doloribus eius a phlegmate, & uentositate factis. canone secundo optima est. Basiliconem autem uitetis. licet sit calidus & siccus in 2. tamen comestum nocet uisui, tertia tertij. tractatu quinto de noce tibus uisui, ubi dicit albederogi Similiter euitare oportet anethum alleum, porros, cepas, oliuas, & caules ibi uidendum
Lactuca etiam tenebrat uisum. quare dimittatur
Bletae etiam cum sua humiditate non placent
Boraginae, uti potestis licet de eo paru ab auctoribus heatur.
Ceresolium etiam placet, quia diureticum
Alias autem radices, ut raphanum, scalonias, pastinacas, dimittatis
Rapis autem in cibis coctis semper utamini, omnes .n. auctores in

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
