# Consilia 226.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 226.5 to 226.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/226.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/226.5

fiat omnium pulsubtilis & misce Sextum remedium est, ut ante confirmationem, & conuersio nem eius in pannum bis in septimana accipiatur. 3.j. hierae archi genis in aurora cum. 3.j. aquae decoc. granorum foeniculi calidum, & tardetur post ipsam cibus saltem horis quatuor Septimum remedium est, frequens comestio raparum & naponum in cibis & seminis eius usus ut supra tactum est Octauum remedium sunt pil. istae de quibus omni septimana semel accipiatur una post coenam per duas horas. Reci. specierum hierae simplicis. J.j. aloes infusi per tres dies in suc. foeniculi. 3 j. incorporentur simul & fiant pil. ex omni. 3. vij. de quibus ter in mense accipiatur. 3. 8. in aurora seruando can. superius positos de solutiuis Nonum remedium est usus hierae simplicis, de qua saltem om ni mense cum aqua foeniculi. 3.xiiij. obseruando can. ut suprascriptum est, & non timeas illam dosim, quia debilis est ualde Decimum remedium est frequens usus centaureae minoris: di qua in potu cum aqua foeniculi omni septimana semel accipi po test. 3. s. usque ad. J. ij. & tardetur post eam cibus horis. vj Vndecimo loco sunt aliae. 4. medicinae locales, quarum aliqua applicari non debet nisi post euacuationes uniuersales in anno nendas, quae positae fuerunt superius etiam post euacuationes par ticulares, quae fieri debent, ut immediate ante scriptum est Prima itaque medicina localis a sapientibus laudata est, ut ali quotiens in oculo ponatur gutta una pinguedinis, uel liquoris, qui dissoluitur, seu stillatur ab hepate hirci assato secundum doctrinam quae talis est, quòd sani hirci accipiatur hepar recens, & postquam ablutum fuerit conuenienter uulneretur pluribus per torationibus, & impleatur granis piperis, & foeniculi, & eufra. fo lijs & ponatur in ueru ad assandum lento igne quousque conuenienter coctum sit, cum igitur coquitur substernatur eidem caLAI ceola enea, ut colligatur in ipsa humiditas, quae distillat, seu cadit ab ipso, & de hac oculus colirizetur, ut dictum est Secunda medicina localis est, ut saepe in oculo ponatur lixiuium factum cum cineribus stipitum foeniculi Tertia medicina localis est, ut cum urina pueri non poluti sae pe colirizetur oculus Quarta medicina, & specialis est, ut accipiatur succus foenicu li in fine mensis aprilis, & ponatur in uase uitreo longo & stricti orificij, & permittatur sub radijs solis quindecim diebus, ut bene desiccetur, & tunc accipiatur leuiter, ita quòd a fece non contur betur. ponatur itaque in alterum uas, & ad quamcunque. S.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
