Latin
CONSILIVM LX
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 227
Unproofread scanNot analysed yet
libram eius imponatur. 3. j. subtilissimi pulueris ligni aloes, &iterum alijs quindecim diebus sub sole dimittatur. tunc igitur accipias ipsum &coletur bis per pannum spissum, &reponatur in uas uitreum bene obturatum, &colirizetur oculus in eo Vltimum medicamen quod expertum dicitur ab auctoribus est istud. Rec. cineris capitis hirundinis combusti. 3. ij. mellis electi §. iij. succi fęniculi. 3. j. misceantur, &ponantur in ampulla uitrea, &claudatur orificium eius. Deinde coquatur in caldario plene aquae bullientis quousque una medietas cadat, &altera remaneat. itaque colirizetur oculus in mane tempestiue, &parum an te coenam, &quando itur ad lectum ex eo guttam unam in oculis ponendo, ex quo &alijs mihi utiliora inter alia uisa sunt per uniuersa uolumina collectis. summi omnipotentis Saluatoris cle mentia ad optatum perducat. Amen