# Consilia 227

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/227

libram eius imponatur. 3. j. subtilissimi pulueris ligni aloes, & iterum alijs quindecim diebus sub sole dimittatur. tunc igitur accipias ipsum & coletur bis per pannum spissum, & reponatur in uas uitreum bene obturatum, & colirizetur oculus in eo Vltimum medicamen quod expertum dicitur ab auctoribus est istud. Rec. cineris capitis hirundinis combusti. 3. ij. mellis electi §. iij. succi fęniculi. 3.j. misceantur, & ponantur in ampulla uitrea, & claudatur orificium eius. Deinde coquatur in caldario plene aquae bullientis quousque una medietas cadat, & altera remaneat. itaque colirizetur oculus in mane tempestiue, & parum an te coenam, & quando itur ad lectum ex eo guttam unam in oculis ponendo, ex quo & alijs mihi utiliora inter alia uisa sunt per uniuersa uolumina collectis. summi omnipotentis Saluatoris cle mentia ad optatum perducat. Amen

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
