# Consilia 238.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 238.1 to 238.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/238.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/238.1

In summa igitur differentia uera inter aquam & imaginationes est quòd ipsa aqua est morbus compositionalis ab oppilatio ne proueniens: imaginationes uero non sunt morbus compositionalis. propter quod tertia tertij. ultimo cap. ita scribitur. Descensus aquae aegritudo oppilatiua & humiditas est extranea stans in foramine uueae inter humorem albugineum & sifac. i. corneam, quare prohibet penetrare formas. uidelicet, uisibilium ad uisum Ex quo fundamento concluditur quòd sicut aqua descendens po test recipi inter tunicamicorneam & uueam uel in foramine eius. ita descendere & recipi poterit inter albugineum & conuexum araneae, & sicut ipsa congelata facit pannum inter conuexum uueae, & concauum corneae tunice, ita poterit facere pannum inter concauum albuginei & conuexum araneae & est unus pannus qui quandoque difficulter apparet, quia ualde profundus est & beneficio manualis operationis curari non potest. sicut alterut infra uidebitur Propter quod correlariae concluditur quòd aqua ista non dici tur esse aegritudo nisi causaliter, quia est immediate cam oppilatio nis & materialis causa generationis panni qui dicitur cataracta, & improprie, cum .n. cataron uel cataracta importet descensum. atet, quòd talis pannus non potest recte dici descensus defluxus cataracticus nisi ad hunc intellectum, quia est pannus generatus ex conuersione aquae in ipsum a congelante causa antepositus pupillae uel in foramine eius solum. ergo haec aegritudo denomina tur aqua.i. ab ea defluente proueniens quae nondum congelata est. Propter quod etiam intelligi potest essentia alterius aegritudinis quam aliqui oculiste, ut Alchanomosali Iesu hali. & pluriummodernorum denominant guttam serenam. Est enim aegritudoproueniens ab humiditate multa aquosa & conturbata in cerebro & panniculis eius abundante quae frequenter impetuose ex pellitur, & descendit a cerebro in neruos obticos oppilando eor completae, & facit cecitatem completam aut in oculo uno tantum si oppilauerit solum obticum neruum unum, ita ut in instanti ho mo fiat cecus in uno oculo, sicut saepe contingit in fortibus percussionibus capitis, in motibus crericis, in crapula ciborum, & potuum, multum & immoderate coeuntibus, & in his qui exercitantur motibus per quos necessario inclinatur caput ad anteriora, & ad inferiora & haec quod aegritudo licet pauci intelligant psam recte denominatur gutta serena.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
