# Consilia 240.1-3

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 240.1 to 240.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/240.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/240.1

cuius color uertitur ad citrinum de quo magnam inueni copiam in celeberrimo monte richo prope montem Silicem. Secundum uero principale simplex in initio aquae proficuum, sed est potentius, & acutius primo. & est ut accipiatur succus ex radicibus serpentariae minoris quae hiarus nominatur a Gal. 6. de simplici medicina. cum ergo succus iste fuerit defęcatus per sui residentiam accipiatur purior pars eius de qua quater uel sex nicibus imponatur gutta una oculo: & si uelis hoc remedium facere fortius accipiatur pars sęcalis residens, & exiccetur sub radijs solis, deinde puluerizetur uelut athomi, & fiat ex eo quater in die chohol in oculo. Tertium instrumentum simplex, & adhuc fortius praedictis est, ut accipiatur succus rutae siluestris, & proprie in montibus na scentis. educatur ex ea succus, & sine alia defęcatione collirizetur ex eo oculus, si uelis hoc iterum efficere fortius permittatur iterum exiccari succus foecali parte eius ut de praedicto dictum B est fiat de eo Quartum instrumentum de simplicibus, & iterum praedictis fortius est, ut collirizetur oculus persepe cum gutta una fellis, & licet fel omnem mirabili iuuamento conferat in prohibendo euemtum panni in oculo, & curando ipsum qui iam inceperit sua uehementi subtilitate abstersione, & exiccatione ac resolutione insensibili materierum quae fit a uehementi caliditate: eo quia omne fel est calidum, & sic. in quarto gradu. nihilominus iterum fel ex alia ratione dicitur esse potenter calidum, eo magis quan do accipitur ab animali cuius paucitas cholerae per uias urinae, & uentris educitur. Et propterea infertur correlariae quòd fel ancipitris perdicis, & gruis elegantiora sunt alijs fellibus, talia enim animalia non emittunt choleram per uiam uentris, quod a posteriori uerificatur: eo quia eorum feces albae sunt ut sensus osten dit neque etiam talia animalia mingunt, ita quòd cum aquosita te urinali educatur cholera, cum ergo in talibus multa cholera retineatur poterit ipsa maiori quantitate commisceri igneae spu mose, & aereae parti massae sanguineae quae est materia cholerae, ut patet prima primi cap. de generatione humorum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
