# Consilia 241-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/241-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/241-2

sic accipio, & collirium ex eo compono, & sic per haec quidem in strumenta non poteris curare aquam incipientem, & tendentem ad confirmationem non credo per alia instrumenta curari possi quam per operationem manualem quae in sequenti capitu. aperitur. De modo deponendi pannum confirmatum in oculo per ops rationem manualem. Cap. Gitur iam uidetur instare tempus ponendi cano. & modum deponendi aquam quae non fuit obediens medicinis, scriban Etur inquam primo conditiones praemittendae ante ipsius depositionem, sunt ergo a peritioribus inuentae. v. Et prima quidem conditio est, ut antequam peruenias ad opus experiaris confirmatione illius, aliter enim operatio tua euanesceret, neque enim uoluit Galenus aliquem in medicina operari nisi doceatur in primis secundo creticorum septimo capSecunda conditio est. quod si pannus non fuerit bene confirmatus, & non potuit per resoluentia, & exiccantia consumi. rega tur corpus cum cibis, & potibus sanguinis, & humorum grossorum generatiuis propter quod cibetur pedibus animalium caseo, & lacticinijs cibis leguminibus, & his similibus, & potus eorum sit uinum rubeum grossum aut ceruisia de hordeo grossa, & non bene purificata Tertia conditio, ut prius tempore quam perueniatur ad actum consideretur corporis dispositio. & si inueniatur repletum ualde materiebus commixtis fiat phlebotomia de uena media aut de basilica extrahendo sanguinis quantitatem conuenientem reple xione, & tolerantiae uirtutis, & hoc per.v. uel. X. dies ante tempus operationis manualis. Et iterum postquam fuit minorata reple xio uniuersalis applicetur phlebotomia de cephalica diuersae par tis super manu apud pollicem. Deinde subsequenti die applicet clistere mundificatiuum foecum ab intestinis. or autem contingat replentem materiam non esse sanguinem, sed alteram materiam sanguini non commixtam, tunc fiat euacuatio appropria ta secundum speciem materiei dominantis, ut cum medicina hlegmatis melancholiae aut cholerae eductiua, aut respiciente commixtionem omnium praedictarum materierum simul aut ali qnarum tales enim euacuationes ex multis causis praemittendae sunt. Et prima quidem est ut cum applicatur operatio manualis propter dolorem non fluat materia multa apostemans oppilans aut uehementi suo motu dolorem in oculo efficiens. Et secum da causa est quod propte: agitationem quae fit in membris solutione continuitatis non acquiratur in eis uehemens ebulitio in pat tibus capitis, & oculorum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
