# Consilia 243.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 243.1 to 243.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/243.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/243.1

haec igitur uentositas mouet medium intraneum, quod est aer existens in poris praedicti panniculi, & motu, uel collisione in praedicto intraneo medio tacta ad panniculum sonatiuum accidit sonitus representatus ergo auditiuae potentiae percipitur ab ea ac si ab extra ad intus delatae fuissent speciens talis motus uel collisionis, & quia uentositates suberes existunt, & potentia siccae, & organum est ualde sonorum, & medium est aer tenuis in poris praedictae miringe contentus, ideo representatur sonitus uelspecies sibili Haec etiam dispon incrementum recipit a regione splenis in quo cum contingitaliquam adesse opprlationem, & uentositatis congestam esse multitudinem quae ad superiora tanquam ad propriam latio nem ascendit magis quam ad inferiora per concauitatem uenarum, & arteriarum recipitur in panniculis cerebri, à quibus tandem effunditur ad organum auditus. Vnde ex hoc fundamento appa ret quòd haec aegritudo in ea est corruptio in operatione sensus auditus per essentiale nocumentum in cerebro existens, & per colligantiam ad splenem etiam adueniens. igitur haec domina a uaporosis, & uentosis Abstineat cibarijs, & frigidis, & humidis uelut sunt lac, pisces pastiles cibi, fructuum recentium multitudo, legumina, & proprie elixa. Spinachia bleta portulaca lactuca cucurbita, & consimilia. Et euitet aquae frigidae potum simplicis uel cum uino commixtae. Et conueniunt ei salsa cibaria, & carnes laudabiles, & aromatum usus, & petrosellinum foeni. saluia rosmarinum, & serpillum pro prie, & uinum album, & ru. subtilis substantiae mediocris saporis & conuenienter potens. uero medicinalis utatur istis quarto instruDe rebus mentis. Primum est, quòd accipiat unam de istis pilulis ante coenam parum, & secundam accipiat per horas. ij. post coenam, & sic reuol uendo transeat ab una ad reliquam, quarum descriptio. Recipe castorei gra. v. pilularum de sarcocolla. 3.j. aloes abiuti. 3. ij. fiat pilulae cum succo calamenti, & accipiantur omni quarta die alter natim, ut dictum est Secundum uero instrumentum est, ut euaporationem faciat in aurem suam hoc modo. Accipiat enim urceum nouum uitreatum, & ipsum imponatas. secis olei oliuarum antiquioris quam habere potest, & cooperiat ipsum emboto habente orificium tenuęl ponatur ergo urceus super carbonibus ignitis usquequo ferueat amurca in eo existens.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
