# Consilia 255-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/255-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/255-2

Cap. VIII partes femoris –Vpra declaratum fuit husc uiro accidere uentositares exte C siuas in partibus femoris & in oxeo, propter quod dubitaba tur futuram fieri in hoc uiro herniam: immo fortassis ince pisse ipsam. Ergo in cura istorum dolorum intendendum est septem remedijs infrascriptis. Primum quidem est, ut cum percipit uir iste dolores in praedi ctis partibus statim fiat ei cristere secundum hunc modum. Rec. gra norum foeni. anisi, cimini an. M.j. seminis alteae, maluae. an. M. ij hordei. M. j. 8. foliorum maluae. M. iij. bletae. M. ij. surfuris grossi. M. j.s. bulliant omnia in fialis aquę quatuor usque ad consumptio nem medietatis, & huius confectionis. Rec. lib. una, olei de anetho & amygdalarum amararum. ana. 3. j. 8. salis gemmae. H. iiij. scassiae, phistulae, benedictae, electuarij de bacis lauri. an. 3. ij. misce, & to cum calidum accipiatur sero ante coenam. Secundum uero speciale remedium est, ut fomententur ingui nales partes, & euaporentur cum hoc composito, cuius descriptic est haec. Rec. surfuris grossi scutellas. iiij. milij scutellam unam cimini, seminis anethi, foeniculi, ameos, & carui. an M. unum, cale siant omnia in fundo casdariolae super cineribus calidis absque flamma, & ponantur in sacculo magno, & extendantur super femoralibus partibus, & mirach ab umbilico inferius ante & retro bis in mane, & totiens in sero renouando ipsum: Imo pluries in die si molestaretur a dolore Tertium uero speciale remedium est, ut si per talia non conuenienter alleuiaretur dolor, srunc ter uel quater in die accipiat unum de suppositorijs infrascriptis. Rec. seminis rutae, artanitae, cimini, carui, siseleos. an. 3. j. salis indi. 3. vj. mellis bene cocti lib e fiant ex eis suppositoria bene malaxata cum oleo de bacis lauri, & applicentur ut dictum est. Si autem adhuc dolorum instantia perseueraret, & non obediret curationi conuenienter, tunc frequenter applicetur uentosa magni orificij supra sumen in medio, & lateralibus partibus absque scarificatione aliqua: ipsa enim conuenienter attrahit, & consumit uentositates in omni loco congestas. Quintum uero speciale remedium est, ut si adhuc per ista non conuenienter alleuiaretur aeger: tunc fiat plumaceolus in pano de lino plenus pilis leporinis qui applicetur partibus inguinali bus utrique comprimendo ibidem diligenter ligetur, & maiori par te temporis portetur: compressio enim per ipsum facta inelinat LXIX. materiam ad descensum & exitum per uiam intestinorum, & al leuiantur inguinales partes a compressione uentositatum a quibus futura fieri esset hernia. Et adhuc haec expressio prodest si iam incepisset ipsa.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
