# Consilia 260.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 260.5 to 260.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/260.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/260.5

Et altera causa est cum frequens, & multa fiat in eo resolutio indiget fre C quenti cibatione, ut praedictum est Quòd licet cacetica dispositio inuitaret ad uigilias, tamen quia ipsa dependet ab immoderata emorosagia in fieri, & conseruari. Ideo somnus competit ei adhuc amplior, & pluribus horis quam tempore sanitatis propter necessitatem melioris restaurationis, & digestionis, & hic de rebus non naturalibus succincte. ita per transeat &c. secundus de cura harum dispositionum per Tractalus medicinalia, continens capitula sex De regimine autem dispositionum huius uiri per medicinalia hunc ordinem obseruabo. Primo enim describam ea quae mihi uidebuntur utiliora in causa fluxus immoderati sanguinis ab intestino prouenientis Secundo princi paliter tangam ea quae uidentur mihi congrua ad curam ipsius apostematis uel tumoris, & doloris eius. Tertio principaliter describam ea quae uidentur mihi necessa pro dispositionibus stomachi eius, & hepati simul. ria Quarto principaliter describam ea quae pulsui cordis, & eius malae complexioni conuenientia uidentur. Quinto aliqua percurram remedia cerebrum confortantia. Sexto & ultimo tinnitui afferam remedia quędam &c. De cura fluxus immoderati sanguinis haemorrhoidalis. Cap. itaque primi quinque describa ORo executione remedia quorum primum est hoc. ARecipe pilularum de bdellio descriptione Ras. nono Almansoris. 3. ij. karabe spodij ematiti corallorum ru. ana. J. S. formentur pilulae cum succo bursae pastoris de omni 3. vij. de quibus hic uir accipiat per horam ante prandium, & ante coenam semper duas. In nocte uero per septem horas post coenam, accipiat ex eis tres uel quatuor. Secundum uero ad hoc est. Recipe sumach se. plantaginis se porri torrefacti acatiae coriandri. ana. S. j. Karabe ematitis ana 3.j. puluerizentur omnia per se subtilissime, deinde commiscean tur, & incorporentur cum lib. S. zucchari al. usque ad glutinositatem decocti cum aqua portulacae, & fiat confectio in rotulis. iij. LAA de quibus una semper ante cibum accipiatur. Tertium remedium est hoc. Rec. olei. de mirta. olei de masticae ana. 5. j. trochiscorum de karabae glutinis carte pulueris ossium dactilorum combustorum spodij san. dra. ematitis. ana. 3.j.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
