Latin
263.1 to 263.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 263.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quinto quia habet radices multas membro innexas quae ut dequaque apparet sicut brance cancri, &etiam quia apparet in eo dolor acutus cum rubore, &maxime in augmento eius Et haec sunt eidem accidentia inseparabilia, ergo tale apostema huius u ri nullo modo potest dici cancer, &clauduntur hi sermones in diffinitione cancri collecta secunda quarti. cap. de cancro dum in quit. Cancer est apostema melancholicum a materia melancho lica genitum, aut in qua combusta est materia cholerica, &non a pura feculenta, &considera, quia hic est formalior cancri descri ptio quae dari possit. Et confirmatur iterum quòd hoc apostema non sit cancer per quatuor accidentia inse parabilia sephiros attributa Primum est, quòd hoc apostema est quietum supple a membro non separabile Secundum est, quia est sedatum. i. uelocitatem augmenti exclu dens. Tertium est, quòd ipsum aufert sensum, &proprie cum fuerit purum. Quartum est, quia longo tempore in una, &eadem extensio- B ne sine aliqua additione eius in membro permanet, sed haec accidentia non sunt propria cancri signa, ergo huius uiri apostema magis sephiros quam cancer denominandus est. At uero iterum ne legentibus extraneum uideatur hoc aposte ma non est uere purum sephiros nominandum. Et primo quidem quia puri sephiros color ad cinereitatem, uel subplumbeum colorem uergit. In hoc autem apostemate non est notabilis uariatio coloris partis. Amplius in eo remansit cuiuscunque obie cti tangibilis sensatio siue calefaciendo aut aliter alterando imprimentis, quare iterum non erit hoc apostema purum sephiroti cum nominandum. Vnde tertia quarti tractatu secundo cap. de sephiros. Si remanet cum eo sensus, &dolor paruus, tunc non est illud sephiros purum. Et ex hoc fundamento concludi possent duoscorrelaria apparentia contradictoria Primo est, quia hoc apostema minatur suspitionem difficilis curationis.