# Consilia 263.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 263.5 to 263.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/263.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/263.5

Secundum est quia ipsum portendit spem facilis curationis Et primum quidem declaratur, eo quia omne purum aposte ma quanto fuerit magis materiei apte facere corruptionem pra pinquum, tanto ipsum est difficilioris curationis, sed in tali api stemate inuenitur commixtio acute materiei cum melancholica. igitur uidetur ipsum habere inclinationem ad corruptionem. Et probatur minor duplici motiuo. Primum est, quia quandoque in loco apostemato sentitur dolor aliquantam habens acuitatem. Et secundum motiuum est: eo quia lachryma quae ab angulo huic apostemati propinquo emanat acuta est, ut patiens percipit, sed haec materia multum facile transit in coniunctam apostematis praedicti, igitur &c Secundum uero principale correlarium deducitur: eo quihoc apostema quanto purius est, & materiei apte facere corruptionem minus commixtum, & paruum extensiue, & pauci temporis, & in membro satis raro positum tanto curationi paratum est magis, sed apostema istius uiri omnes habet praedictas condi tiones, quare facilioris uidetur esse curationis Tu aut inter haec contradictoria apparenter tener debes uer tatem, & dicere quòd illud apostema si non fuerit purum facilio ris erit curationis alijs paribus de quantitate eius longitudine temporis, & alijs similibus. Et ad argumentum quo probatur ipsum esse difficilioris curationis, eo quia pendet a materia corruptioni disposita neganda est consequentia, & dicendum quia ingenium curatiuum potest administrare instrumenta conuenienter corruptibilitatem materiei rectificantia, etiam quia diffici lius est duritiem aliquam a membro raro, & calido abscindere quam acuitatem materiei reprimere, eo quia durities in tali loc est morbus disproportionalis, quare &c. Et colligitur minor ser mone ueteris, & commentatoris. aphor. secunda. In morbis mi nus periclitantur aegrotantes &c. Et ex hoc iterum fundamento apud intelligentes concludi potest quod haec dispositio iterum est difficilis curationis quantumcunque sit durum apostema, & non purum propterea quia est parti disproportionalis. Ampl us, & secundo propterea quia si hoc apostema magnificaretur ualde facile esset causa corruptionis ossis orbite inserioris oculi. Et tertio iterum hoc demonstratur: eo quia talia apostemata raro perseuerant quin perducant aegrum ad apostema garab.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
