# Consilia 270.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 270.6 to 270.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/270.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/270.6

Aut aer talis inclinetur ad praedicta cum igne accenso in cameris habitationis facto ex lignis abietis, lauri, iuniperi, & similium plantarum calidarum, aut sibi saepe suffumigando cameram cum puluere thuris, masti cis, laudani, terbentinae, & resinae, & colophoniae, & similibus pulueribus: quorum tamen quantitas ponatur pauca ut a. ij. 3. usque ad quatuor Similiter & uestes eius, & capitis tecturae suffumigentur cum praedictis, & sit etiam cooperimentum capitis eius ex pannis tin cturae kesmes, uel granae: quod idem est Suffumigium bonum ad illud. Rec. storacis calamitae, laudani, thuris. ana. 3. s. ligni al. 3. iij. puluerizentur omnia simul, & utatur eis, ut dictum est. factum tempore ieiunij pedestri motu, Lercitium aut aequitatione gradarij equi, aut descen su montium uelocius facto, aut ascensu eorundem suauius, & tar dius celebrato conueniens est Amplius & exercitium interiorum uirtutum cogitatiuarum, ut speculari in lectione, uel re difficilis comprehensionis, & intelligentiae, & laborare in reminiscendo eorum, quae a memoria iam deciderunt, est conueniens: tales enim motiones fieri non po sunt nisi per notabilem motum in spiritibus seruientibus uirtu ribus sensitiuis interioribus. Et hoc quidem adiuuat ad expurga dum cerebrum, & confortandum ipsum, & consumendum, & ex pellendum superfluitates in ipso congestas propter diminutam digestionem, aut ad ipsum aliunde transmissas. In summa itaque exercitium quodcunque fiat, quod perducat ad sensationem cal

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
