# Consilia 271.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 271.5 to 271.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/271.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/271.5

Si igitur superueniat debilitas ex ciborum quantitate coarctante calorem innatum stomachi, patet, quod augmentabuntur superfluitates per uiam indigestionis ciboru & potuum. In hac igitur parte regulae quaedam obseruandae sunt. Prima est, quod nunquam accipiatur cibus nisi ipsum assumen dum uera, & naturalis fames induxerit. patet hoc: quoniam si accipitur cibus sine aliquo appetitu; tunc patet, quod praeassumptus cibus non sit bene digestus, & stomachus non fuit ab eo ina nitus. Si enim fuisset bene digestus, & ab eo mundificatus; tunc successisset consumptio humidi substantifici ab ore stomachi, qua est causa uerae famis. Cum igitur ipsa non sit praesens; sequitur, quod cibus adhuc erit in stomacho non bene digestus, sed ponere indi pestum super indigesto est causa corruptionis uirtutis. quare &c. Si autem accipiatur cibus super mendoso appetitu: patet, quod talis fit propter malam complexionem stomachi, & multitudinem materierum etiam malae qualitatis. Igitur ex superassumpto cibo crescet eius repletio, & nocumentum ualde notabiliter. Secunda regula non tardetur comestio, dum uerus appetitus e uenerit. probatur: quia tardare cibum in illo tempore saltem in porpore repleto replet stomachum putridis humoribus. Tertia regula: cibaria actu frigida, & etiam notabilis frigidita tis potentialis ab isto uiro non sunt accipienda, probatur hic regula argumento sumpto a lapsu, & materiebus in stomacho inuentis Quarta regula, stante appetitu notabilis intensionis non debet accipi cibus usque ad saturitatem completam, immo comedendum est reliquiis famis aliquante adhuc in stomacho manentibus: probatur, quia appetitus est intensior naturali, & consueto, si accipiatur cibus eiusdem satiatiuus; tunc talis cibatio non erit naturalis. probatur, quia ipsa correspondet appetitui, & appetitus est naturali intensior, ut supponitur. ergo cibatio erit amplior, quam conuenias Quintus canon. non est accipiendus cibus, nisi post descensum superfluitatum a stomacho. probatur, quia si accipiatur cibus per cepta adhuc superfluitate tali in stomacho: ambo commiscebum tur adinuicem, quare fiet nocumentum cacochimiae Sextus canon. nunquam comedendum est, dum adhuc sentitu in stomacho fastidium. patet: quia ex tali comestione eo tempore facta generantur durities hepatis, & splenis, & morbi melancholici qualitatum delegando eas ad membra secundum opportunitatem melancholici, phlegmatici.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
