# Consilia 273.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 273.1 to 273.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/273.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/273.1

Praemittendo, quod omnes pisces magnorum, & antiquorum corpo rum, & uiuentium in limositatibus aquarum, & in aquis foetidis stantibus, & corruptis plantis uitiatis dimittendi sunt Si qui autem uidentur pisces conuenire, eligendi sunt; uelut torrentinae, narioli, marsiones, steriliones, themali, carpiones, lucij, oradae, capedani, rumbi, & menulae, & in summa omnium piscium, quorum caro solida est, & limositate priuata, & uiscositate multa, conueniens & melior frixa, quam elixa, absque tamen eorum piscium inuolutione in farina, nt communiter, & male fit: augetur enim uiscositas uiscositati. propter quod & lau dabiliter superaspergi debent pisces aniso, foeniculo, cimino, & cinamomo, uel similibus. Qui uero pisces sunt, uelut anguillae, tinchae, cephali, reginae, & consimiles dimittantur, & pari ratione cancri in multo usu di mittantur, & ualde raro accipiantur uero usus omnino fugiendus est, similiter & caseu Lactis recens, pinguis, & mollis ualde, & lacticinia cibaria etiam dimittantur: lac enim propter declinationem suam ad frigus aliquod nocet phlegmaticis: quoniam caliditas eorum non conuer tit ipsum ad sanguinem, sicut oportet 2. can. ca. de lacte. Si qua aute lactis pars quandoque conuenire posset, est illa, quam recoctam nocant. quia facile digestibilia sunt, & ad aequalitatem Qua uero tendentia laudari possunt, & proprie quande cocta sunt sub cineribus, aut in aqua, quae tamen effundatur ab eis frixa uero, & aliter in oleo cocta, quia remolliunt stomachum, & replent caput grossis fumositatibus, dimittantur uero raro sit usus, & paucus. De leguminibus Ciceribus autem rubeis quandoque uti potestis, licet enim rubeum cicer sit inflatiuum, est tamen conueniens: quia nutrit, aperit, & lauat, & propter euitare nocc mentum inflationis ab eo proueniens intantum processit Auic. qu noluit ipsum non debere comedi in principio, neque in fine cibi sed in medio eius, ut 2. can. in proprio capitulo aperte legitur. Geuers autem.i. panicum quia frigidum in primo, & siccum in secundo ratione frigiditatis non uidetur esse conueniens: quia ipsum parum nutrit, & propter sua lenitatem, & siccitatem.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
