# Consilia 274.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 274.5 to 274.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/274.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/274.5

& solutiuae, & oppilationum hepatis aperitiuae, conuenienter sunt, & proprie quando sparguntur cum eis folia petrosel. foeniculi, & consimilium Caules etiam quia calidi sunt, & sicci, calidi in primo, & sicci in 2. utiles sunt uobis, & proprie quia maturant, & leniunt, & exiccant, & prouocant. 2. can. in suo cap. licet 23. continentis capitu. 651. scribatur auctoritate Gal. & Bimasij, quòd sanguis eorum est malus, & horribilis odoris. Cerefolium iterum uobis, est ualde utile, quia calidum, & siccum in principio secundi, stomachale, hepaticum, subtiliatiuum & aperitiuum Borago autem non placet, quia planta multum uentosabilis, & uentositatiua. quod ostenditur propter multitudinem eructus tionum, quas efficit, & licet ponatur temperata, & quia est spens buglossae quae temperata est, de eo parum ab auctoribus scribitur & plura de ea creduntur, quam ratione, & auctoritate uerificari possunt. Auic. enim de ea nihil dixit autem, quibus uescimur, omnia acuta, De radicibus ac allea, caepe, bulbus, potrum, raphanus, & similia dimittantur, & similiter rapae, & napi. Potestis autem uti carotis secundum consuetum praeparationis mo dum. Extremitatibus autem plantarum potestis uti, ut asparagiCappares uero propter nitrositatem eorum non sunt utiles uobis, nisi longo tempore macerentur in aqua auferente salsedinem uero uituperabiles sunt uobis omnes De fructibus actu, & potentia frigidi, & humidi salte intense, nisi raro, & ualde pauco usu, uelut sunt cerasa, persica, cri somilla, granata, iuiubae, mora, & consimilia His uero, quae declinant ad caliditatem cum siccitate, uti pote stis, uelut auellanae, amygdalae, ficus, phystici, & consimiles. De declinantibus uero ad frigiditatem cum siccitate, & stipticita te usus quod continuet. viii. diebus. Rec. syt. diarhodon. §. s. sir.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
