# Consilia 283.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 283.1 to 283.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/283.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/283.1

Haec sunt, quae de dispositionibus huius uiri, uelut ueriora contemplari potui Et ex hoc fundamento facile apparere potest, quòd talis aegr tudo minatur sibi accidentia asthmatis, phthisis, dolorum iuncturarum, laesionis stomachi, & plurimum aliorum: unde oportet, quòd hic uir, & promptus, & sollicitus fiat ad curationem sui ali ter male se habebit. De cura dictarum dispositionum per regimen sex rerum non naturalium. II. Cap. Egatur igitur iste uir ex parte sex rerum non naturalium regimine confracto ex calefacientibus, & exiccantibus, quae aduersantur dispositioni cerebri: & infrigidantibus & humectantibus, quae dispositionem hepatis respiciant. quare si bene considerentur ea, quae de cibarijs alterata erunt ex praedictis in primo gradu caliditatis, & siccitatis, erunt conuenientia lapsui cerebri. & erunt corrigentia caliditatem, & siccitatem hepatis, quae notabiliter eleuata est. Et quia caliditas, & siccitas pri mi gradus comparata ad caliditatem, & siccitatem secundi gradus erit sufficiens remittere ipsam: quoniam remissum remittit intensum secundum ueriorem uiam, ut patet de aqua remisse calida, quae remittit intense calidam; ideo tale regimen uideretur esse conueniens. Possem autem ego dicere dulcius, & cum minori anxietate ci baria calida, & sic. commisceantur frigidis, & hu. & econtra sperans, quod discretiua potentia ad aegritudinem calidam, & sic. tran smittet frigida, & hu. & econtra, ut scribitur prima quarti de cura haemitritei contra Alexandrum, & quinto can. summa & cap primis in compositione medicinarum ex contrarijs. Aer itaque ipsius caliditatem, & siccitatem parumper incline tur, & locus habitationis consimiliter, & omnino euitet exces sum humiditatis, & ingressum aquarum, & maxime frigiditatem capitis, & extremorum: percipit enim maximum nocumentum ex illis. Secundo uero euitet cibaria uelociter corruptibilia, ut lac, unctuosa multum, & consimilia. Similiter effugiat uehe menter uaporosa, & acuta: ut alleum, caepe, & similia illis. Effu giat etiam uaporosa cibaria omnia: uelut legumina, fructuum multitudinem, brodialia pinguia. Et iterum euitet cibaria ma gnae uiscositatis: uelut pastilia, piscium multitudinem carnium partes cutaneas, neruosas, & panniculares. & inter reliqua ab omni genere salsorum ciborum abstineat, & in cibarijs suis ualde modicum salis accipiat, & acuti etiam aceti usum effigiat. Et propter eandem causam etiam caueat a potu aquae frigidae, & usu eius cum uino, nisi fuerit diligenter praecocta. Et uinum eius sit album non dulce, neque illi uicinum: sed mediocritate saporis leui stipticitate participans. Et tertio principaliter a fortibus exercitijs abstineat, & proprie super cibo.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
