Latin
284.1 to 284.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 284.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cum quaelibet illarum aegritudinum, &acciden tium uertatur ad securationem necessaria. Sunt aut aegritudines in hoc uiro. Primo quidem est, mala complexio cerebri frigida, &hu. cuius accidens est descensus materiae catarrhizantis ad pectus. Et secundum accidens est asthma, &tussis fortis cum multitudine sputi. Et quartum est corruptio, uel impedimentum digestionis. Et quintum est fluxus diarrhicus quandoque eueniens. Et sextum est dolor circa spatulas, &collum eueniens, qui quandoque extenditur usque ad genu. Et secunda principalis aegritudo est mala complexio hepatis calida, &sic. cuius accidens est quandoque cholerica seb superueniens. Se cundum accidens est ardor in urina quandoque superueniens. Cum igitur haec accidentia sint quamplurima; ideo uisum est mihi unicuique illorum per se ordinate prouidere. Praemittendum primo, quod in curationibus uariarum aegritu dinum complicatarum principium assumi debet ab ea, sine cuius curatione reliquae curari non possunt. cum igitur dispositio ce rebri uideatur esse suspectior omnibus alijs, oportet necessario ab eius curatione etiam incipere, eique principaliter attendere. Et quia post ipsam nocumentum in anhelitu est multum pericu losius; ideo primo ponam instrumenta rectificationis cerebri, se cundo hepatis, tertio pectoris, quarto ad aliorum curam pertran sibo &c. Ad catarrhum. regimine ad cerebrum conuenientia. 8. inItaque PYO strumenta mihi necessaria uisa administrabo. Quorum primum est, ut aeger iste mane hora electa phleboto metur de basilica dextri brachij, per quam educantur sanguinis. J. V. ad alleuiandum hepar, &diuertendum materias ad caput so litas effundi. Secundum uero instrumentum est, ut sequenti die uir iste put getur cum. 3. j. aut duobus. 3. pilularum cochiarum: educunt enim materiam cholericam, &phlegmaticam a capite, &inferioribus. &sunt utillimae omnibus, in quibus perseuerant catarrhi in aestate, &in hyeme, ut quinta tertij cap. de cura catarrhi literali ter colligendum. Exhibeantur itaque in aurora, &dormiat aeger post eas praecipue per horam: &quinta hora ab assumptione earum accipiat cyathum aquae hordei cum pauco zuccharo calefa ctae, &in sexta hora prandeat.