# Consilia 287.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 287.1 to 287.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.1

Aut fieri potest per mo dum transitus materiei paucae aut paulatinae per praedictas uias & haec est species, quam nonnulli sapientes, & uulgus etiam dicit rheuma, uel stillicidum omnibus istis inuicem bene collectis diligens Unde ex considerator poterit intelligere signa catarrhorum: de numero enim signorum aliqua a sapientibus dicuntur pronostica futuri catarrhi, quae sunt plura Primum quia patiens ante descensum materierum longo tempore sentit caput eius granatum esse, ut in pluribus. patet a prae sentia multi phlegmatis posse prouenire Secundum signum est, quia isti quando capita sua sentiunt leuia. hoc est propter ebullitionem cholericae materiae uincentis phlegma, a qua eleuantur uapores subtiles multae mobili tatis, qui spiritui sensibili commixti cerebrum, & panniculos alterant alteratione leuitatis cum mobilitate. Et patet, quod hoc signun appropriatum est potentiae tactiuae. Si autem spiritus ipsi talibus uaporibus commixti alterant organum imaginatiuae potentiae; tunc patet, quod corrumpitur operatio eius, ita, ut imag nentur aliqui, quod uolare uelint. Sensata enim imprimunt suas species in spiritum, & organa unde immutantur potentiae senti entes. sed sensatum est uapor subtilis, & ad superiora mobilis. qua re &c. Et possunt hi sermones colligi secundo de anima circa fi nem, & prima tertij: ractatu quinto cap. primo. Tertium signum principale est, quod patientes quandoque sen tiunt caliditatis uaporosae subitam impressionem, quandoque in cerebro suo frigiditatem inualescentem, ac si per ipsum, & pan niculos fluens aqua actu frigida moueretur ad diuersas differen tias positionis. Et primum quidem sustentatur: eo quia dum ebullit cholerica materia magna, percipitur ab ea caliditas: & quia uapor, qui a tali materia eieuatur, est resolubilis; ideo cito euane scit illa caliditas, & remanent partes phlegmatis mobilitate, & fluidae in uenis hincinde discurrentes: & quia remota fuit causa actu notabiliter calefaciens; ideo tunc phlegmata habent potentiam infrigidandi, quam primo non habebant.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
