# Consilia 287.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 287.5 to 287.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.5

Et ex hoc signo colligitur uerificatio cuiusdam appatentis: istis enim homi nibus apparet continua molestatio nunc tegendi, nunc detegendi caput, nunc sentiendi sudorem calidum, nunc frigidum Quartum signum est sequens ex praedictis, quòd quandoque caput & adiacentes partes, quandoque calidae, quandoque actu fri gidae percipiuntur a tangente Quintum signum est, quod dolor capitis, & faciei nunc declinat ad albedinem claram, nunc ad albedinem palliditati commixtam Sextum signum est uarietas in dormiendo, & uigilando: quan doque enim uigilatiui sunt: quandoque uero dormitatiui Septimum signum est, quod talis dispositio pronunciatur in habentibus inferiora membra calida, superiora uero frigida. Octauum signum completiuum est conuenientia aliorum particularium, ut quod homo nunc utatur regimine calefactiuo: ut exercitio, & cibis calefacientibus: aliquando infrigidatiuo, ut ocio, lactuca, & similibus, & proprie fructibus horarijs. nihil . n. ita uaporosum est, uelut fructus quinta tertij cap. quinto uero huius dispositionis signa demonstratiua Reliqua dicuntur a sapientibus Primum ipsorum est actualis materici descendentis sensatio a patiente per aliquam praedictarum uiarum Secundum signum est punctio, mordicatio, uel excoriatio in uijs descensus notabiliter percepta Tertium signum est frequens sternutatio: eo quia haec est materia humectans, & multa uentositate replens caput calefaciendo ipsum. propter quod incitatur uirtus expulsiua ad uehementer, & cito agitandum materiam, ut expellat ipsam: in quo motu accidit sonitus, sternutatio nuncupatus Quartum signum est oris, & totius palati siccitas cum repraesentata salsedine notabili. Quintum signum est sitis in ore percepta, & cum potu non se datur Sextum signum est nocumentum notabile a superueniente feore perceptum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
