Latin
291.5 to 291.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 291.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et ex horum omnium fundamento satis clare apparet, quoc oportet huic nobilissimae dominae promptè, &conuenienter ad ministrari subsidia: aliter enim in breui, &facile perducetur ad dispositiones, &accidentia mala. Regimen autem sibi administrandum nunc ita subsequitur. De cura huius dispositionis, &aegimine eius per res non naturales. Cap. Egimen itaque eius per res non naturales particulariter hic uidetur esse superfluum: ad haec enim omnia clarissi Amus uir &doctor eximius Petrus Sulmonensis magnifice supplebit. Primo abscindendo ab ea aerem, uel habitaculum magnae ca liditatis, &frigiditatis eligendo derem tam in passiuis, quam actiuis qualitatibus mediocrem: tamen inclinetur magis ad caliditatem, &siccitatem quamsad alias qualitates: euitabit ab ea aerem nubilosum, uentosum, &uaporosum. In cibis conuenient ei mediocriter calefactiui, subtiliatiui, aperitiui, &exiccatiui. neque conueniunt ei cibaria grossa; ut legumina, antiquae carnes, &similia: neque uiscosa; ut pisces, &neruosae partes animalium: neque oppilatiua, ut caseus, &similia: neque conueniunt ei cibaria calida, &proprie aromatica, quae multum sunt capitis grauatiua; ut quinto apho. ubi. Muliebria edu cit ex aromaticis calefactio &c. Euitet etiam cibaria multa pinguedine artificiata, quae multum capitis sunt repletiua. Effugiat etiam uina fumosa ualde, &acuta, &utatur uino albbo, &subtili, aromatico, paucae fumositatis. Aqua autem frigida &proprie simplex non conuenit ei: commixta autem uino bibi potest: &proprie si uinum fuerit ualde fumosum. Adhuc etiam euitet multam quantitatem ciborum, &potuum grauantium stomachum, &fluctuantium in eo. Quarto iterum dormiat capite aliquantulum eleuato super dextra, uel sinistra parte. effugiat diurnum somnum, si dormierit in nocte conuenienter Exercitium autem esset eidem conueniens ante cibum factum passim ambulando per horam mediam in manibus aliquid ferendo, uel aliquod exercitium cum eisdem faciendo, quod mate rias a capite descendere facit: sicut esset gladio aliquid incidere, uel in manibus rem aliquam ponderosam portare Accidentia animae omnia, quae uelocem, &uehementem motum in spiritibus, &humoribus efficiunt, sunt euitanda: ut ira, suror, tristitia fortis, &sic de alijs. LAAIA. De regimine huius dispositionis per medicinaLar III.