# Consilia 305.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 305.1 to 305.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/305.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/305.1

LRARII. De essentia aegritudinis, ac de causis, & signis Cap. eius & generosus uir domi Pectabilis nus Ludouicus storlado frequenter etiam, & non leuiter molestatur mala dispositione uuulae suae, & est dispositio illa extensio, uel elongatio uunlae, quae prouenit a materia phaegmatica satis aquosa, quae per colatorium a cere bro descendens recipitur in uuulam uenas eius, & poros implens, propter quod ipsa magnificatur, & cum materia illa sit fluxibilis propter ipsius aquositatem; tunc patet, quod partes uuulae elongantur, & extenduntur ab ea, & sicut ac cidit alijs membris dum paralyticantur, ita uuulae non minus, ex tendi enim potest: quoniam ipsa est corpus neruosum, uel panni culosum extensioni dispositum satis. Cum ergo contingit ipsam elongari, ut praedictum est; tunc cum homo conatur sermocinari, occurrit ipsa extremitati can nae pulmonis, & prohibet aerem debite attrahi, & expelli cum fumis, quare interrumpuntur sermones a conceptu mentis prouenire debentes Similiter etiam frequentius contingit, ut eadem uuula longior facta in extremitate meri obuians impediat actum deglutionis cibi, & molestat etiam alio modo: quia apparet homini hac dispositione molestato, quod semper in fine horis habeat bolum uel frustum aliquod deglutibile. unde semper conatur deglutire rem impossibilem non deglutibilem. Et sequitur iterum ad hanc dispositionem tertium nocumentum, quod est: quia dum plena est uuula per modum fluxibilitatis, & distillationis, ipsa effundit aliquam partem superflue humiditatis quandoque per tracheam arteriam, & recipitur in pulmonem, & pectus, & efficit quandoque tussim, asthma, dolores in pectore, aut pleuresim, & similes aegritudines, & proprie cum materia fuerit acuta. Adhuc etiam materia ab uuula descendens quandoque recipitur in stomacho, & nocet ori eius appetitum impediendo, aut toti stomacho digestiuam eius humectando, uel corrumpendo. Ex quibus omnibus colligitur, quod haec dispositio non est le uis, immo difficilis, & non est negligenda, immo eius curationi studiose multum intendendum est. Et ex hac quidem narratione intelligi potest, quae sit aegritudo talis: ipsa enim est aegritudo compositionalis frigida, & humi la materialis a praedicto phlegmate proueniens. Et potest esse aegritudo complexionalis calida: cum uuula impletur a sanguine cholerico: quod tamen minus contingit. Et iterum tertio pe test esse aegritudo complexionalis composita ex calida, & frigida materiebus inuicem commixtis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
