Latin
305.5 to 305.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 305.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uero sit materialis cau sa, scilicet quae signa, quae &qualia accidentia ad ipsam consequantur iam clare patet ex praedictis. De cura. Cap. CEquitur autem curationis modus, qui comprehenditur inv. intentionibus. Et prima quidem earum est regiminis rectiEficatio, secunda materierum euacuatio, tertia ipsarum diuersio, quarta fluentium materierum repercussio, quinta comple ta reliquiarum materierum consumptio. itaque intentio duplici partitione indiget. &priPrima ma quidem est administratio regiminis conuenientis in tempore paroxismi, uel molestationis magnae. Secunda uero est ipsius administratio extra paroxismum necessaria magis gratia praeseruationis Et primus quidem modus regendi in tempore paroxismi est, quod in dispositione frigida aeger mansionem suauem eligat locum, uel cameram notabilis caliditatis, &econuerso. si huiusme di dispositio uuulae calida fuerit, locum eligat frigidum In modo uero cibationis uniuersales regulae utrique dispositioni necessariae a sapientibus inueniuntur positae Et primi est, ut nullum cibum accipiat aeger in quo necessarius sit labor uel conatus deglutiendi magnus: Secunda ut euitetur masticationis omnis actus. Tertia &sequitur ad alias est, quod omnis cibus sit potabilis. Quarta ut sit actu calidus in frigida, &in calida actu frigidus. Quinta regula, quod in utraque disposi tione conueniens dioeta eius debet esse tenuis, sed in calida dispositione subtilior debet esse quàm in frigida, ita quòd iusculum hordei simplex bonus erit cibus in calida dispositione. Ipsum ue E consuetudinem. uero intentionem complentia scribam quam ro cum hydromelle in frigida dispositione conueniens est.