# Consilia 319

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM XCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/319

hora electa ab Auic. descripta. 4. primi, cap. 26. &c. Secundum instrumentum est, ut statim antequam impediatur deglutitio patientis uenter soluatur cum. 3. j. pilularum cochiarum descriptione Rasis. 9. Alman. cap. primo post quarum assum ptionem tardetur cibus horis ad minus. vj. & parum dormiat post earum assumptionem. Tertium instrumentum principale est, ut eadem die, & praece dente aeger pluries faciat gargarisma cum hoc. Recipe rob nucum. J. j. uini granatorum. 3. S. aquae decoctionis rosarum balau. & sumach. lib. S. misce totum, & ex eo actu frigido gargarisma fiat, & collutio oris Quartum principale instrumentum est regiminis ad res non naturales aduertentia: propter quod quia principaliter a sapier tibus sunt approbata.s. longitudo, uigiliae, & tolerantia excellet tis sitis, & abstinentia a cibo fere omni ut scripsit princeps 9. tertij.c. de suffocationibus, ubi dixit. Et sitiant, & uigilent, & famen patiantur: quoniam sunt initium curae Quintum principale instrumentum est inclinatio uel diuer sio materierum ad partes oppositas: quae quidem multis comple tur instrumentis, ut colligendum est nona tertij, praeallegato ca pitulo Quorum primum est frequentatio clysteris habentis aliquid acuitatis. Secundum est uenarum haemorrhoidarum aperti in homine ad hoc consueto. Tertium est frequens, & forti extremorum ligatura, & strictura iuxta cauillas, genu, & inguina, aut spatulas, & humeros. Quartum est frequens applicatio uentosarum cum scarificatione sub alis spatularum. Et si quaereretur distractio longior, tunc applicari possunt naribus, & carnosis domesticis partibus tibiarum. Quintum est spatula rum fricatio uehemens a superius incipiens ad inferiora trahendo Sextum principale instrumentum, uniuersa sapientum concordia approbatum est, ut si per praedictorum applicationem ma teriae antecedentes, & coniunctae non essent ita sufficienter resc luta uel consumptae, quin adhuc notabiles in anhelitu, & deglu titione nocumentum appareret; tunc statim fascia magna tot gulae circumapplicetur leuiter constringendo. Et tunc fiet apertio ambarum uenarum, quae sunt sub lingua, & extrahatur sanguinis quantitas tanta, ut ex ea percipiatur in anhelitu, & deglu titione notabilis eleuatio: quae quandoque ita uelox, & manife sta subsequitur, quòd contingit hominem in eadem die saepissi mae liberari. Et est praeceptum Auic. praeallegato capitulo, dun inquit. Et non praetermittatur, quin in eo cadat, phlebotomia ambarum uenarum, quae sunt sub lingua. Considerans enim ex cellens iuuamentum ex applicatione phlebotomiae talis uoluit ipsam praetermitti non debere, & merito: haec enim utranque ma teriam simul euacuare potest antecedentem, & coniunctam, ut patet intelligenti sententias anotomiae ex ramificatione illarum uenarum a uena chili ascendentis utrisque ramis eius cerebrum ingredientibus, & panniculos eius ex mixtione plurimarum ue narum, quae immerguntur musculis gulae, & gutturis. Quorum omnium sententiam lege prima primi. ca. de anotomia uenae uentrem habentis ascendentis, & 9. tertij. 1. cap clarius idem percipe re poteris. Haec in summa est compendiosa descriptio ingeni praeseruatiui, & curatiui harum dispositionum De agritudinibus pestoris, & pulmonis consilia sequuntur.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
