Latin
320.1 to 320.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 320.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nocumenta, quae in anhelitu Mnia contingunt, includuntur sub isto complexo termino nocumentum anhelitus, quod quidem multiplex est Aliquando enim nocetur anhelitus in inspirando, &non in expirando: uelut acci dit his, qui non possunt pulmonem, &can nam eius, &alia membra anhelitus adeo sufficienter dilatare, ut multa quantitas aeris attrahatur, per qua sufficienter cor, &alia membra euentetur, &hoc contingit, quando longitudinales uilli seruientes attractioni distemperati sunt in complexione, quia infrigidati, aut aliter discrasiati: aut quando oppilati sunt, uel apostemati, ut patet in pleuresi, &peripnemo nia &similibus. Aliquando uero nocumentum contingit in anhelitu, quo patientes non possunt conuenienter constringere membra pectoris ita, ut expellatur aer in uilis factus, fumositates, uel uapores in pectore contenti, &hoc est, quando latitudinales uilli non con uenienter constringuntur Non raro uero, &tertio contingit nocumentum in anhelitu tam in inspirando, quàm in expirando, &haec est praua species nocumenti anhelitus, quàm graeci dispnoeam uocauerunt, ut col ligimus a Paulo. 1. practicae, cap. proprio. Amplius aurem aliter nocumenta in anhelitu distinguuntur, &collocantur sub hoc termino praeparatio anhelitus: quae non importat aliud, quàm nocumentum, quo aeger non sufficienter euentare potest partes pectoris, nisi praeparent se ad uarias figuras corporis, uel loci differentias Contingit enim quandoque aegrum non posse conuenienter anhelare, nisi appodiet se super dextro latere, &est, quando pro pter frigiditatem intensam, aut propter oppilationem a materia multa frigida, uel grossa, aut propter apostema in musculis costa libus, &in inferioribus, &superioribus nesopleuris membra anhe litus compressa sunt. Si ergo aeger super eodem iaceat lactere, grauantur illa membra adeo, quòd anhelitui non seruiunt conueniem ter. Et quandoque suffocati moriuntur aegri ex decubitu tali. Ci ergo reuoluitur ad latus oppositum, alleuiatur anhelitus: quia re mouetur complexio membrorum. Ex quo apparet, quòd haec es praeparatio anhelitus dextri respectu sinistri.