# Consilia 320.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 320.5 to 320.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/320.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/320.5

Vnde concluditur, quòd cum alleuiatio fit in anhelitu ex decubitu super una parte; nocumentum, & causa eius est in aduersa parte, & contra Similiter non raro contingit aegrum non conuenienter anhe litum perficere, nisi totum corpus, & maxime pectus, & collum erigat, & figura recta situetur, & hoc quidem contingit, quande nocumentum, & eius causa inueniuntur in omni parte corporis multiplicata; tunc enim si corpus erigatur, anhelitus alleuiatur eo quia nulla materia comprimere potest membra anhelitus a dextro, uel sinistro anteriori, uel posteriori situ. Remanet erge canna pulmonis, & alia membra erecta, per quorum rectitudinem aer uberius ingredi potest, & uapores ab intus ad extra conueniem tius expelli. Alijs enim paribus semper uberius aer ingreditur, & celerius per concauitatem rectam, quàm per incuruatam. Et ita etiam fumositates, & aer per eandem lineam rectam, uel conca uitatem celerius, & liberius expelluntur, quàm per incuruatam, & hic est ilia nocumenti anhelitus species, quàm graeci orthopnoeam appellauerunt, & cadit a significato termini: orthos enim apud graecos rectum, uel rectitudinem importat. Haec est illa no cumenti anhelitus species, qua molestatur generosus uir Philippus de scholaribus. Hic enim anhelitum suum conuenienter expellere non potest, nisi ipse erigat se sedendo, aut stando Est autem iterum tertio considerandum, quòd haec nocumet ta anhelitus quaecunque dicta proueniunt quando a mala complexione partium pectoris per essentiam in eis: quandoque uere per colligantiam aliarum partium: primo quidem capitis cum defluit ab eo materia in membris anhelitus recepta. 2. uero & frequenter per colligantiam stomachi, cum uentositates, & materiae in eo multiplicate diaphragma comprimunt. Et similiter d hepate, & splene repletis dicendum est, & maxime de hepate, cum in eo apostemata, aut magnae oppilationes accidunt, per qua grauitante hepate nocumentum in anhelitu contingit propter quod comprimit diaphragma: ita ut non conuenienter diastolet & systolet. ETItU & fystolet non curo autem hic tangere species nocumenti anh litus prouenientes a matrice, nec ab alijs membris mala comple xione simplici materiali, uel immateriali nocentibus pectori, aut a uentositate hoc efficientibus: esset enim materia amplissima speculatione, & diffusa scriptura indigens.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
