# Consilia 321.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 321.1 to 321.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/321.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/321.1

Ampliùs, & quarto specificantur anhelitus nocumenta ex par te causarum materialium illa efficientium. Et haec quidem mate ria, ut in pluribus, esse potest phlegmatica aquosa. Et de ea. 10. tertij fit capitulum de aqua in pulmone congregata. Aut hic ma teria contineri potest in uenis, & arterijs pulmonis, & aliorum membrorum anhelitus: aut ipsa eadem infundi poterit in poris membrorum anhelitus, & erit hic causa coniuncta: sicut prima antecedens causa est talium aegritudinum. Attende tamen, quod raro contingit talem causam coniunctam harum aegritudi num esse phlegma mucillaginosum, uel uitreum. Cum propter frigiditatem, & suam uiscositatem non ita facile penetrare possit membra anhelitus propter densitatem compositionis, & substan tiae eorum. unde ut in pluribus contingit, quod haec materia ad penetrandum iuuatur ab aliqua partiuncula cholericae materiei decum commixtae: igitur cholerica materia mobilitando, colli quando, & subtilius reddendo phlegma facit ipsum penetrare in partes angustas membrorum anhęlitus in quas per se penetra re non posset: & in uiro isto contingit haec orthopnoea, a materis phlegmatica mucillaginosa, & partim uitrea dominante, & a che lerica subdominante. fundamento concluduntur correlaria plura Ex quorum Primum quod huius uiri dispositio non est uero asthma denominanda, si accipiatur eius formalis diffini tio accepta. 10. tertij, dum inquit, quod asthma est aegritudo, cum patiens non inuenit exculationem ab anhelitu, quo laborat festi natus, aut praefocatus: sed anhelitus talium est necessario uelox, & frequens, & magnus non necessitatus ad figuram erectionis. igitur &c. Sequitur secundo, quod aegritudo huius uiri est mala complexio materialis frigida, & humida partium pectoris anhelitus ser uientium seruitute latoria, & praeparatoria. Sequitur tertio, quod orthomia non est aegritudo proprie sun pta. patet: quia non est complexionalis, aut compositionalis, au unitatis. igitur &c. Sequitur quarto, quod orthomia est accidens. patet: quia c. dit a mala complexione, aut a mala compositione partium anhe, litus Sequitur quinto, quod materialis causa huius aegritudinis est phlegma cholericum mucillaginosum, uel uitreum praedictis par tibus inuentum Sequitur sexto uerificatio exitus sanguinis cum sputo simul.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
