Latin
322.1 to 322.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 322.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
propter complicationem aegritudinis cum accidentibus, &proprie cum accidente suspecto magis: quod est sputum sanguinis: ipse enim aduocaret ad se administrationem omnium rerum frigiditate prohibentium inundationem, &ebullitionem sangui nis, &rerum stipticantium coartantium uasa, &sanguinem etiam ingrossantium. Et haec quidem omnia nocerent principali dispo sitione, quae est mala complexio frigida, &humida in praecedenti. cap. demonstrata. Propter quod nulla de sex rebus non naturalibus calefaciens, &exiccans ex una parte conueniens esset. Similiter neque infri gidantia: &stipticantia foret conuenientia: quare debet necessario dici, quod talia debent esse inuicem complicata contrarium qua litatum inductiua. Ego autem longitudinem sermonum effugiens sub exemplaritate discurram per ea, quae nocitiua sunt, &euitari debent. In reliquis autem praeter ista poterit concedi licentia. Primum ergo euitare oportet habitationem in aere magnae caliditatis, &siccitatis: sed eligatur aer in istis ambabus qualitatibus moderatus naturaliter, uel artificialiter: qualiter imaginari debes qualitates aeris uernalis comparati ad hyemalem, &aestiualem. Minime autem aer inclinari debet ad humiditatem propter suspitionem exitus sanguinis: similiter etiam, &uestes eius non sint pectus multum constringentis, neque collum, &capitis tecturas non intensiue calefacientes habeat immo non transcendat caliditatem intensiue maiorem, quam inducerent pelles de dossibus uariorum, aut agninae mediocres Exercitio autem omni forti, &duratiuo nullo modo exercitari debet: propterea quia tales motus materias in fluxu ponunt: quae ad debilia membra plurimum defluunt. Quies ergo corporis totius, &animae etiam a fortibus meditationibus tristicia, &angustia, &sollicitudine circa exteriora negocia sollicitanda est. Et si diuersionis gratia aliquod esset opportunum exercitium; tunc fiat confricatio manuum usque ad pedes: nequaquam placet mihi fricatio brachiorum, nec pectoris propter suspicabilem motum sanguinis: &hic sufficiant de exercitio. Vigilias autem immoderatas effugiat propter caliditatem, quae sequitur ad eas: immo adhaerere prolixitati somni est ei ualde conuenieus, propterea quia in eo uigoratr digestio, &perficitur tam in cibis, &poti bus, quam etiam in praeparatione materierum pectoris, &rectifi, catione ipsarum, &omnino in dormitione sua euitet resupinationem, &capitis curuationem: immo uelut semisedens dormiat.