# Consilia 323.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 323.1 to 323.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/323.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/323.1

de pura farina factus Carnes molles, & bene pingues, & pullorum gallinarum, & columbelli etiam, & anatuli, siluestres etiam aues, & fasiani, perdices, meruli, turdi, & qualiae bene placet mihi De quadrupedibus uero uituli, capreti, annuales agni, castra ti, cuniculi, porcelli iuuenes, domestici, uel siluestres, & lepores, & gazelli, & consimiles carnes sunt laudabiles Et de ferculis omnia cum ouis composita, & modico casec dulci sunt ei conuenientissima, & proprie propter sputum sangui nis. Et cicera rubea, & al. & brodium fabarum cum pinguibus car nibus, & caules optimi sunt: & pastinacae domestice, & silue. foe niculum petros. mentha, marubium hissopus, rosmari. serpillum, saluia. In summa omnium plantarum calidarum usus in terculis est huic uiro conueniens, & proprie quando cum eis miscetur ali quod uegetabile de his, quae prohibent uenarum relaxationem, & apertionem fieri: ut bursa pastoris, folia citoniorum mollia, & rubi etiam aliqualiter in brodijs cocta, & in filo ligata: non tamen comesta. Haec omnia, & similia in cibis sigillant nirtutem alicuius stipticitatis uenas confortantes. Iuscula uero de hordeo de amilo, & consimilibus simplicia dico, non mihi placent, nisi eis commisceatur aliquid de calefacientibus pectoralibus: ut hys sopus, anethum, foeniculum, petrosil. saluia, origanum, & similia Similiter etiam lacticini cibi dimittendi sunt, & maxime ex la cte crudo. Cibaria uero ex lacte cocto composita conuenire pos sunt, & maxime quando eis adiungitur aliquid croci, uel cinamo mi, nucis musca. uel macis. Aceti autem usus est ei dimittendus, ne promoueat tussim, quę maiorem faciat operationem in uenis. Similiter & agresta non placet, & minus mala esset ei agresta salsa cum zuccharo commixta, quam simplex, & sine sale. Limones autem dulcedini uici ni sunt sibi utiles, & succus aranciorum cum zuccharo factus etii conueniens est ei. Et ex eis omnibus sapores componi possunt ua riarum specierum secundum consuetudinem, & modum diuersarum ciuitatum, & locorum. Olei uero oliuarum usus non multum placet mihi propter incitationem, quam facit ad tussim: nam melius est ei butirum. Et adhuc melius est oleum amygdalarum dul. recens, quam aliquis liquor unctuosus, qui reperiri possit. Caseo uero ouino, uel uaccino aliqualiter solido uti potest.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
