Latin
323.5 to 323.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 323.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aromata uero conuenientia sibi plurima dicta sunt unum me morando, quod crocus est ei medicina conueniens inter omnia: propterea quia dilatat organa anhelitus, confortando cor, &spi ritualia membra omnia: &sua leui stipticitate confortat uenas &uasa sanguinis, &arterias, &cor. Similiter non obliuiscatur ad haerere usui commestionis enulae frequentando ipsum. De fructibus autem recentibus bonae sunt ei auellanae molles, &amygdalae prae caeteris, &ficus recentes comedat audacter, &pira muscata, &cerasa solida bene dulcia. Melones etiam, &uuae bene dulces sunt ei utiles. Et granata dulcia comedat ad libitum. &iuiubae etiam bene maturae sunt ei conuenientes. Persica etia bene dulcia quandoque comedere potest. Praeparationes uero ciborum meliores ei sunt carnium elixa rum, quam assatarum. Et si tamen assata placent in padellis cum pinguedine cocta concedi possunt: si sunt bene mollia, &non uiscosa propter, quod pastiles cibi omnino dimittendi sunt Potus autem huic nobili uiro conueniens debet esse uinum album, uel subrubeum, clarum, aromaticum, &mediocriter dulce, quod non sit ualde fumosum, &ita purum bibatur. si autem po tens, &fumosum esset uinum; tunc misceri potest cum aqua de bo na cisterna in diebus magni caloris, simplici, &cruda. In diebus autem frigoris debet esse cocta. Gratia cuius superaddendum es quod si a principio mensis octob. usque per totum mensem februarij biberit hidromel nunc scribendum; esset maximum iuumentum ad sanitatem eius recuperandam, aut saltem de ipso ce misceret suo uino. Est autem huius hidromellis descriptio talis. Re. mellis electi lib. j. aquae cisternae lib. XV. pulueris zuccha ri lib. S. croci. 3. s. cinamo. 3. j. bulliant omnia simul in uase uitrea to usque ad consumptionem, tertiae partis; tunc ergo ponatur in eo masticis. 3. j. &iterum modicum bulliat. demum coletur bis per stamen bene spissum, &sit usus eius, ut iam dictum est Hoc in summa est huius uiri regimen celebrandum ex parte sex rerum non naturalium. De regimine dictae dispositionis per medicinalia. Cap. III. Ro regimine uero medicinali ab hoc generoso uiro obser Quando premittendum est, quod omnia medicinalia instru