# Consilia 324.4-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 324.4 to 324.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/324.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/324.4

Nona uero die sequenti purgetur eradicatiue cum istis pilulis. Recipe pilularum de agarico descriptione Mesue in antido. 3.j. pilularum cochiarum. 9. 5. formentur pilulae. vij. & accipiantur hora, & modis in minoratiuo iam dicto obseruatis. Cum igitur hic uir fuerit euacuatus, tunc quiescat per. iiij. uel v. dies; tunc ergo incipiat accipere de hoc electuario, quod est con uenienter pectoris expurgatiuum. Recipe mellis despumati lib. S. rad. apij, & pulegij. ana. 3. ij. coquatur mel, & dispumetur in uase uitreatos tunc ergo cum ceperit infrigidari ponantur species & fiat electuarium, de quo patiens in aurora: & adhuc parum post ortum solis deglutiat coclear. s. & per horam ante coenam tantum dem. Et similiter tantundem accipiat, quando uadit ad lectum. & est de medicinis a Deniocrito descriptis. Memoret etiam hic uir post purgationem praedictam in omni cibatione sua semper accipere aliquid de numero octauo medicinarum infrascriptarum prima est crocus secunda est ficus siccae, tertia est enula, quarta hyssopus, quinta marubium, sexta foenicu. septima pulegium, octaua est betonica. autem medietate mensis septembris. pote Occurrente rit purgari per hunc modum. Si enim cla rissimo doctori praefato apparebit; poterit sibi fieri phlebotomia de basilica dextrae partis, per quam saltem extrahantur sanguiSequente autem mane minoret cum minoratiuo ueris aliqua liter diuersificato: ita quod reubarbarum, & agaricus ponantur aequaliter & hoc est per maiorem indicationem ad choleram habendam in tempore autumni, quod praecessit hyemis. Et est enim rationabile multiplicari magis choleram in aestate, quam eandem in hyeme. Post minoratiuum uero die immediate sequenti accipiat hoc digestiuum in aurora calidum, quod continuet dies octo .s. Recipe syrupi uiol. 3. j. syrupi de hyssopo. 3. 5. aquae capil. uene. aquae lambrusae, & hyssopi. ana. 3. j. misce. Post digestiuum uero nona sequenti die purgetur cum hoc electuario. Recipe electuarij indi. 3. iij. electuarij ros. 3.j. accipiatur in aurora cum modico uini rubei calidi obseruando post ipsum omnia, quae dicta sunt in alijs euacuationibus. Cum ergo hic fuerit euacuatus quiescat per. 8.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
