# Consilia 327.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 327.1 to 327.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/327.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/327.1

Ampliùs, & quarto specificantur anhelitus nocumenta ex par te causarum materialium illa efficientium. Et haec quidem mate ria, ut in pluribus, esse potest phlegmatica aquosa. Et de ea. 10. tertij fit capitulum de aqua in pulmone congregata. Aut hic ma teria contineri potest in uenis, & arterijs pulmonis, & aliorum membrorum anhelitus: aut ipsa eadem infundi poterit in poris membrorum anhelitus, & erit hic causa coniuncta: sicut prima antecedens causa est talium aegritudinum. Attende tamen quod raro contingit talem causam coniunctam harum aegritudi num esse phlegma mucillaginosum, uel uitreum. Cum propter frigiditatem, & suam uiscositatem non ita facile penetrare possit membra anhelitus propter densitatem compositionis, & substan tiae eorum. unde ut in pluribus contingit, quod haec materia ad penetrandum iuuatur ab aliqua partiuncula cholericae materiei secum commixtae: igitur cholerica materia mobilitando, colli quando, & subtilius reddendo phlegma facit ipsum penetrare in partes angustas membrorum anhęlitus in quas per se penetra. re non posset: & in uiro isto contingit haec orthopnoea, a materia phlegmatica mucillaginosa, & partim uitrea dominante, & a cho lerica subdominante fundamento concluduntur correlaria plura. Ex quorum Primum quod huius uiri dispositio non est uero asthma denominanda, si accipiatur eius formalis diffini tio accepta. 10. tertij, dum inquit, quod asthma est aegritudo, cum patiens non inuenit exculationem ab anhelitu, quo laborat festi natus, aut praefocatus: sed anhelitus talium est necessario uelox, & frequens, & magnus non necessitatus ad figuram erectionis. igitur &c Sequitur secundo, quod aegritudo huius uiri est mala completio materialis frigida, & humida partium pectoris anhelitus ser uientium seruitute latoria, & praeparatoria Sequitur tertio, quod orthomia non est aegritudo proprie sum pta. patet: quia non est complexionalis, aut compositionalis, aut unitatis. igitur &c. Sequitur quarto, quod orthomia est accidens. patet: quia ca dit a mala complexione, aut a mala compositione partium anhe litus Sequitur quinto, quod materialis causa huius aegritudinis est phlegma cholericum mucillaginosum, uel uitreum praedictis par tibus inuentum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
