# Consilia 328.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 328.1 to 328.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328.1

propter complicationem aegritudinis cum accidentibus, & proprie cum accidente suspecto magis: quod est sputum sanguinis: ipse enim aduocaret ad se administrationem omnium rerum frigiditate prohibentium inundationem, & ebullitionem sanguinis, & rerum stipticantium coartantium uasa, & sanguinem etiam, ingrossantium. Et haec quidem omnia nocerent principali dispositione, quae est mala complexio frigida, & humida in praecedenti. cap. demonstrata. Propter quod nulla de sex rebus non naturalibus calefaciens, & exiccans ex una parte conueniens esset. Similiter neque infri vidantia: & stipticantia foret conuenientia: quare debet necessario dici, quod talia debent esse inuicem complicata contrarium qua litatum inductiua. Ego autem longitudinem sermonum effugiens sub exemplaritate discurram per ea, quae nocitiua sunt, & euitari debent. In reliquis autem praeter ista poterit concedi licentia. Primum ergo euitare oportet habitationem in aere magnae caliditatis, & siccitatis: sed eligatur aer in istis ambabus qualitatibus moderatus naturaliter, uel artificialiter: qualiter imaginari debes qualitates aeris uernalis comparati ad hyemalem, & aestiualem. Minime autem aer inclinari debet ad humiditatem propter suspitionem exitus sanguinis: similiter etiam & uestes eius non sint pectus multum constringentis, neque collum, & capitis tecturas non intensiue calefacientes habeat immo non trauscendat caliditatem intensiue maiorem, quam inducerent pelles de dossibus uariorum, aut agninae mediocres. Exercitio autem omni forti, & duratiuo nullo modo exercitari debet: propterea quia tales motus materias in fluxu ponunt: uae ad debilia membra plurimum defluunt. Quies ergo corporis otius, & animae etiam a fortibus meditationibus tristicia, & angustia, & sollicitudine circa exteriora negocia sollicitanda est. Et idiuersionis gratia aliquod esset opportunum exercitium; tunc fiat confricatio manuum usque ad pedes: nequaquam placet mini fricatio brachiorum, nec pectoris propter suspicabilem motum sanguinis: & hic sufficiant de exercitio. Vigilias autem immoderatas effugiat propter caliditatem, quae sequitur ad eas: immo adhaerere prolixitati somni est ei ualde conueniens, propterea quia in eo uigoratur digestio, & perficitur tam in cibis, & poti bus, quam etiam in praeparatione materierum pectoris, & rectisi catione ipsarum, & omnino in dormitione sua euitet resupinationem, & capitis curuationem: immo uelut semisedens dormiat.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
