# Consilia 330.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 330.1 to 330.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/330.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/330.1

Ro regimine uero medicinali ab hoc generoso uiro obsei Auando premittendum est, quod omnia medicinalia instrumenta debent participare qualitatibus, & uirtutibus parum contrarijs: nam indicatio a materiebus in pectore contentis indiger tibus expurgatione per sputum conuenientia sunt ei calida aperi tiua, & abstersiua. Indicatio uero ab exitu sanguinis, & ab aliquam ta parte cholerae commixta phlegmati indigeret frigidis reprimentibus: quia tamen maior est intentio ad exiccationem tanquam ad rem maioris utilitatis, ideo calefacientia abstergentia subtiliantia, & aperientia dominari debent in compositis, & ita scientifice procedendo omnia remedia secundum hunc modum disponentur Praemittendum est secundo quod tam ad curationem, quam ad praeseruationem huius uiri a frequentia paroxismorum inuadentium ipsum ingenium curationis optimum est, ut iste uir omni anno in uere purgetur, & in autumno uniuersali purgatione: pectori tamen appropriata magis. Itaque in purgatione ueris taliter procedatur; nam antequam transeat dies. 12. mensis iunij optimum erit ei aux ilium, ut phlebotometur a basilica sinistra brachij sub cubito inuenienda, per quam educantur sanguinis: 3. saltem. iij. neque timendum est, quod habuit aliam phlebotomiam etas enim eius fortitudo uirtutis, multitudo sanguinis in eo, & species aegritudinis, cui complicatur exitus sanguinis ad phlebotomiam inducere debent. Facta ergo phlebotomia sequenti die soluatur hoc minoratiuo. Recipe mannae electae. 3. j. S. reubarbari. 9. ij. aga. electi. 3. j. 5. squinanti gra. v. 33. S. 8. sal. gemmae. gra. j. infundantur haec omnia in. 3. iij. aquae hyssopi cum. S. ij. pulueris masticis. & ita autem remaneant per diem naturalem, & tunc in aurora calefaciant, co lentur, & uiolenter exprimantur, & colaturae tali apponatur zuccharum ad libitum, & bibatur calidum dormiat super eo hora una, & non amplius quiescendo. Et cum transiuerint horae. v. bibat scutellam brodij macri calidi cum multo zuccharo. Et potest illud brodium per horam accipiat prandium Die uero immediate sequenti accipiat hoc digestiuum. Reci pe aquae enulae. 3. ij.s. aquae lambrucae. 5. j. mellis ro. 5. 8. syrupi conpositi acetosi zucchari ni. 3.j. calidum saltem bibatur per dies.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
