# Consilia 332.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 332.1 to 332.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/332.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/332.1

Quare cum hic effectus in manifestas causas non bene sufficienter reduci possit: omnino oportet ipsum prouenire ab occultis causis, quae non sunt conuenientes actioni uirtutis in materiam & morbi in naturam: quae contingere solent in principio morborum simpliciter materialium. Igitur hi morbi hoc modo contingentes non simpliciter terminant termina tione aegritudinibus cliolericis sanguineis, & adustis communiter attribut a. Sed propter aliam causam non solum modico: immo etiam philosopho, & astrologo penitus occultam, Sed de particulari causa loquentes, quae est effectus immediate productiua causa, cuius cognitio difncillimia est iuxta poeticum illud in Georgicis. Felix, qui potuit rerum cognoscere causas. Quid me igitur profundissime doctor agitas, ut uibi aliquid theo ricum scribam de quiditate aegritudinum talium hoc anno appa rentium satis enim ex istis rei ueritas apparere potest. Cum 8 ego his in aegritudinibus nullum remedium salubre magis affer re potuerim, quam utendo medicinis bezaarticis unicuique uene nositati cordis uere contrarijs. Quibus cum opportuno tempo re prima, uel secunda die aduocatus fui usque modo a reuerentia ueritatis depono tibi, quod neminem in manu ea periclitari contigit de numero. 40. ad quorum curam uocatus fui, nisi solum unam decrepitam. 75. annos ab aetate sua transeuntem. Secundo autem principaliter aegritudinem ipsam esse apostema apparet ex uehementia doloris, & profundum esse: quoniam tangendo exterius tactus non inuenit doloris locum Tertio apparet hoc ex continua febre, quae est accidens pro prium apostematibus membrorum principalium, & propinquorum eis. Quarto iterum ex nocumento anhelitus, a quo haec mulies non euacuatur, & proprie a constrictione eius Et hoc iterum ex tussi molestante ipsam uehementer Et sexto adhuc ex apparitione sputi subrubei, quae omnia sunt pleuresis propria signa: ut. 13. tertij tractatu quarto cap. secundo, & prima aphorismorum commento. 12. & primo de crisi. & pluries alibi colligendum est.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
