# Consilia 332.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 332.5 to 332.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/332.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/332.5

Facit autem me non parum haesitare huius rei dispositio, an sit apostema diphragmati magis, quam pleurae factum: uel panni culo diuidenti pectus in duas medietates propter confusionem signorum, quae mihi relata fuerunt. Dolorem uehementem magis percipit mulier haec in finibus costarum mendosarum apud hypocundria: quod arguit materiam in diaphragmate contenta cum difficultate spuendi non nisi post multas tusses. At uero in medietate pectoris profunditus proceptus dolor materiam significat in mediastino panniculo contineri: dicitur enim, quod dolor instat magnus a furcula pectoris usque ad catenam gulae rectitudinaliter profundatus Quòd uero pleuritides panniculus iterum sit apostematus, ma nifestum est ex doloribus in lateribus pectoris parum sub mamil la perseuerantibus cum punctione, & alijs accidentibus, quae prae dicta sunt Vnde ex hac accidentium multitudine, fortitudine, & perseuerantia facile potest apparere, quod haec aegritudo omnes, aut plures praedictarum partium apostemando occupat. quare in ipsius curationem recto iudicio procedendo pro nunc occurunt mihi. X. principaliter obseruanda De cura per regimen sex rerum non naturalium. Cap. II. Rimum itaque ipsorum, quod est regimen eius ex parte re Orum non naturalium, sit infrigidatiuum, humectatiuum, & lenitiuum non solum partium pectoris, sed etiam uentris propter quod omnia cibaria eius praeparentur cum ptisana, uel aqua hordei cum seminibus quatuor maioribus frigidis, cum sp nachijs, decoctione foenugreci, mucillagine psilij, seminis lini, & similibus: ita tamen quod suorum iusculorum nullum euacuetur a croco, quae est de summa medicinarum conferentium nocu mento anhelitus constricti pleuresi, & consimilibus. Similiter etiam recipiant omnia cibaria eius uirtutem, uel decoctionem enulae: propterea quia cordialis est, & pectoralis multum. 11. ter tij de medicinis cordialibus colligendum est Vino uero in potu tempore cibationis albo subtili dulci cum aqua praedicta commixtio absque hordeo utatur nisi febris uehe mentia, dolor capitis, aut aliud accidens prohibuerit: potus enim dulcis hydromel, & secaniabin oportet, sit usus tuus in istis rebus secundo regiminis acutorum textu, & commento primis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
