Latin
333.1 to 333.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 333.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
rens medicus huius dispositioni consentiente uirtute faciat Ophlebotomiam de basilica contraria parti dolenti sub cubi to posita, &extrahantur sanguinis. 3. v. uel. vj. quoniam mulier a generatione sanguinea est. Si autem dolor esset in omnibus parti bus pectoris communicatus; adhuc competit phlebotomia de parte praedicta: eo quia dextra pars omnino fortior est sinistra, &per ipsam phlebotomatam melius euacuatur materia a basi sanguinis, quae est hepar Tertium principale, quod post phlebotomiam illam mane im mediate sequenti soluatur uenter eius cum hoc potu. Recipe cas siae de sua canna nouiter tractae cum aqua acetosae. 5. j. reubarbari electi. 3. j. squinanti gra. v. pulueris se. citri. gra. vj. salis gemmae. gra. j. misce totum, detur in potu cum aqua decoctionis se, conmunium. &postponatur cibus horis ad minus quinque. Quartum instrumentum est, ut postquam cibum acceperit patiens per. ij. horas euaporetur locus cum furfuribus, &milio. Si autem dolor instaret, fomentetur cum spongijs, uel uesicis plenis calida aqua decoctionis chamomillae melliloti, se. anethi, capil. ue. se. maluae, althaeae, &croci &c. Quintum principale est, quod si iterum instaret dolor appona tur hoc emplastrum lenitiuum, sedatiuum doloris materiei, reso lutiuum, &digestiuum. Recipe radicum liliorum alborum cocta rum in sapa lib. j. se. maluae, althaeae, uiolarum, capil. uene. seminum communium frigidorum. ana. 3. ij. farinae lini, foenugraeci. ana. 3. iij. croci. 3. j. butiri recentis lib. s. fiat emplastrum secundum Irtem cum decoctione praedictorum, &calidum ponatur praedictis partibus dolentibus: ita tamen quod leui ligatura ligetur non comprimente pectus, &proprie diaphragma Sextum principale instrumentum est, ut si postquam transierit dies quarta, dolor infestet acerrimus consentiente uirtute, dif ficultate anhelitus, urina conturbata subiugali, uel liuida apparen te cum uestigijs rubedinis, statim phlebotometur alterius partis basilica, &extrahantur sanguinis. 3. iiij. uel. v.