# Consilia 334.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 334.5 to 334.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/334.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/334.5

Cum ergo uirtus erat potens ad resistendum ei non poterat haec secunda materia mo ueri tempore illo, quo mouebatur & mota fuit materia prima Superueniente ergo prima pleuresi subsecuta est secunda pleure sis. aut quia uirtus debilitata non poterat refistere tantum quantum primo resistebat: aut quia materia magis calefacta, uel subtilior, & mobilior reddita: acutior etiam est, quam prius esset. mo uebitur ergo secunda portio materiei, & faciet secundam pleuri sim non resoluta prima. sed haec erit complicatio duplicatae pleu resis. ut patet intelligenti. Igitur satis uerisimile est, quod haec do mina aegrotauerit, & adhuc aegrotat duplici pleuresi.s. dextri, & finistri lateris Vnde concluditur, quod ista est pleuresis ualde mala Et sequitur secundo. quod non est mirabile, si remedia a sapienti uiro quantumcunque canonice, & electissime applicata non curauerunt ipsam, simile enim persaepe contingit in complicatis, & compositis febribus, quod non alleuiatur aeger ab accidentibus. quare foret conueniens ipsum alleuiari debere propter motum nouae materiei, cuius motus impedit uirtutem ab operatione sua in euacuando sensi biliter, & insensibiliter, & in digerendo, & diuertendo materias. quare ipsa uirtus faceret, si a nouae materiei motu non impediretur. & omnium horum sermonum sententia colligi potest. X. tertij capitu. de principijs speculationis scientia apostematum pectoris, & pulmonis, & ibidem cap. de signis permutationis pleuresis, & iterum in cap. de crisibus pleuresis. Et ad confirmandam hanc ueritatem multa occurrunt motiua Primum est, quod licet instrumenta curationis conuenienter fuerint approximata non tamen consecuta est alleuiatio accidentium, neque constrictionis anhelitus, neque tussis, neque dolo ris, neque febris, ut astantibus apparet.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
