Latin
335.1 to 335.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 335.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum motiuum est, quia in diebus quadraturae crisis non apparuerunt signa uictoriae uirtutis ad materiam: neque enim an te primam quartam apparuerat sputum subrubeum, ut mihi dici tur, quod significat breuitatem aegritudinis. Neque in prima quar ta apparuit aliquid sputi subtilis, &aliqualiter digesti, quod significat terminationem in septimana. Similiter neque apparuerunt alia signa demonstratiua fortitudinis uirtutis ad materiam ergo de necessitate concluditur, quod haec aegritudo erit longa, &salubris: aut quod erit mortalis ante. 40. diem. aut quod permutabitur ad empioema, uel phthisim, ut prima aphorismorum textu, &commento. 12. colligendum est. &. X. tertij de crisibus pleui esis. Tertium motiuum est, quia licet haec mulier sit in fine aetatis consistentię, ut mihi dicitur: tamen quia longo tempore uitam ui dualem honestissimę seruauit, &longis orationibus, &abstinentia suum corpus macerauit, &uigilia, &aspero decubitu seipsan excellenter attriuit argumentum, euidens est in ipsa genitas, &congregatas fuisse materias multas, &acutas quare non est mirabile, si una pleuresis in consimili domina alteri succedere potuit. Ex quibus omnibus ultimate concluditur difficultas bonae ter minationis, &curationis huius aegritudinis in qua, ut mihi uidetur, procedendum est, ut statim sequitur in dispositione hac theorice, &operatiLicet ilaque ue contemplandum sit processum per uirum excellentis ingenij, &profundissime scientiae doctorem. Marcum dotum, &usque nunc huc nihil sperari possit: scribam tamen nunc ea, quae mihi in posterum obseruanda uidentur comprehen sa est in quinque modis curationis infrascriptis Primum itaque curationis ingenium est, ut uentre lenito, &constante uirtute statim fiat phlebotomia de uena saluatella pat tis patientis nunc ultimo loco, &extrahantur sanguinis. 5. iiij. aut v. Si autem post primam phlebotomiam adhuc apparerent signa magnae repletionis melius est phlebotomare uenam partis contrariae patientis; licet ipsa iterum prius fuisset phlebotomata. &si timeret operator phlebotomiam illius; tunc fiat phlebotomia de basilica sub cubito posita, a qua ramificatur saluatella praed icta: huius enim basilicae phlebotomia uelocius, &rectiori aspectu magis euacuat, quam saluatella. Et adhuc tertio si signa uberioris repletionis apparerent phlebotomanda esset magis uena partis contrariae patientis. Et omnes isti sermones colligi pos sunt a principe. X. tertij tractatu quinto can. de principijs operatiuis in apostematibus partium pectoris, &pulmonis.