Latin
ONSILIVM
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 336
Unproofread scanNot analysed yet
aqua fontis phialas. xv bulliant omnia simul cum leui decoctione prae ter sapa, &butirum: quae ambo ponantur solum in fine decoctionis, &tunc etiam addatur croci integri. 3. j De hac igitur materia fomentetur locus cum molli spongia, uel lana succida, quae melior est, quae amplectetur magnam partem pectoris non solum patientem particulam, sed etiam sanam &post fomentationem illam supponatur lana succida infusa in hoc unguento, &calida actu applicetur. Recipe pinguedinis antis, butiri recentis amborum lotorum cum aqua hordei calida. ana. 3. ij. pinguedinis galinae. 3. vj. uitellos ouorum numero. ij. cro ci. capil. ueneris. ana. 3. 8. fiat unguentum molle in mortario. De inde lento igne bulliat in 3. ij. sapae dulcissimae usque ad consum ptionem illius sapae Quintum instrumentum est, ut post haec intendatur ad digestionem materierum, &incitationi uirtutis ad expuendum ma teriam cum his instrumentis. si enim materia in pectore conten ta esset, &adhuc a capite rheumatizaret ad pectus; fiat ex mixtio. Recipe loch de papauere. J. s. sy. de liquiritia, mellis uiolati, diapenidionis. ana. 3. sex. terantur omnia simul ultimata contritione, &de hac materia semper teneat in ore suo quantitatem sabae, ut colliquata descendat ad pectus per concauum cannae pul monis. Si autem in materia appareret aliquod signum digestionis; tunc debet habere uirtutem facientem excreare, sicut esset tale. Recipe loch de pino. 3. s. diapenidionis. 3. j. misce cum con uenienti quantitate syrupi de hyssopo aut de liquiritia si timetur caliditas. Et si contingeret materiam esse resistentiae maioris; tunc conueniens esset mixtio diapenidionis cum loch de squilla aequatis dosibus. Hoc etiam tempore omni mane exhiberi debet sy. de hyssopo, &de liquiritia cum aqua decoctionis hordei passularum, &liquiri. Post horum enim approximationem cum sapienti modo dioetandi, qui mihi narratus est spero aegritudinem istam ad uiam sanitatis perduci, si est sanabilis: quod con cedat omnipotens altissimus: qui effluenti benignitate sua sanat omnes langores: qui sit benedictus in saecula. Amen