Latin
344.5 to 344.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 344.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et tunc fiet apertio ambarum uenarum, quae sunt sub lingua, &extrahatur sanguinis quantitas tanta, ut ex ea percipiatur in anhelitu, °lu titione notabilis eleuatio: quae quandoque ita uelox, &manifesta subsequitur, quòd contingit hominem in eadem die saepissi mae liberari. Et est praeceptum Auic. praeallegato capitulo, dum inquit. Et non praetermittatur, quin in eo cadat, phlebotomia imbarum uenarum, quae sunt sub lingua. Considerans enim excellens iuuamentum ex applicatione phlebotomiae talis uoluit ipsam praetermitti non debere, &merito: haec enim utranque ma teriam simul euacuare potest antecedentem, &coniunctam, ut patet intelligenti sententias anotomiae ex ramificatione illarum uenarum a uena chili ascendentis utrisque ramis eius cerebrum ingredientibus, &panniculos eius ex mixtione plurimarum uenarum, quae immerguntur musculis gulae, &gutturis. Quorun omnium sententiam lege prima primi. ca. de anotomia uenae uen trem habentis ascendentis, &9. tertij. 1. cap clarius idem percipe re poteris. Haec in summa est compendiosa descriptio ingenij raeseruatiui, &curatiui harum dispositionum De aegritudinibus pestoris, &pulmonis consilia sequuntur.