# Consilia 349-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM. CIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/349-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/349-2

CONSILIVM. CIII. De difficultate anhelitus: dispnia uel orthopnia. iste Antonius de coneDolescens glano aegrotat difficultate anhelitus, quae proprie disnia deno minari debet, siue ipsam orthopniam nominare uelis. nocumentum enim in eo est: n inspirando magis quam in expirando contingens: & est nocumentum per essentialem aegritudinem pectoris, quae est ma la complexio frigida & humida eam phlegmatica materia mu cillaginosa, quae profundatur in panniculis pectoris in sua pene tratione. uigorata à quadam particula colerae rubeae, dissoluente, colliquante, & faciente penetrare phlegma in praedictas partes, in quas penetrare non posset per se propter uiscositatem Nam est etiam aegritudo huius uiri non parum per colligantiam capitis ad pectus, à quo defluit aquosa & mucillaginosa materia phlegmatica, quae immergitur in pulmone in canulis eius, & carnosa parte ipsius. Vnde non est mirabile si nocumentum eius est magnificum, & excellens: licet enim medicinae pe ctoris expurgatiuae facilitatem habeant ut expellant materiam

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
