# Consilia 350

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM. CIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/350

CIII.C CTIII. in pulmone contentam: difficile tamen est materias in pannici lis pecteris immersas cum excreatiuis medicinis educere & expellere: propter quod apparet quòd non fiet nisi in notabili tem pore continuando remedia Et sequitur secundo ex fundamento quòd nisi assidue utatur & sollicite remedijs excreatiuis & mundificatiuis capitis, ipse paratus est ad empima uel ad apostemata pectoris, & ulcera par tium praedictarum, & finaliter ad pthisim. Itaque regatur regimine quod nunc inscribitur ei partito in duo capitula sequentia: quorum primum ponit ea, à quibus omnibus sibi cauere debet. Secundum uero capitulum discurret per medicinalia sibi conuenientia De cura per dietam. Ro expeditione itaque primi iste uir sibi caueat à flatu uen ti septentrionalis: sed stet in locis calidis & siccis. Et effugiat cibaria acria, & acetosa, & acuta, & salsa: & frigida, & humida, & uiscosa, ualde, & uentosabilia, & constrictiua pectoris: ut pira etiam & pastilles cibos caueat: & fugiat usum olei communis: & loco eius utatur oleo amigdalarum dulcium: aut butyro recenti: & sic de alijs omnibus. De cura per medicinalia.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
