# Consilia 355-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/355-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/355-2

re malam complexionem capitis & confortare ipsum. Quinta uero intentio docebit modum mundificandi pulmonem & pectus à materiebus ibi contentis. Sexta uero intentio canones & instrumenta intercipiendi flu xum à capite declarabit. Septima uero intentio conabitur enunciare medicinas pecto ris confortatiuas Octaua uero intentio describet instrumenta quaedam contra riantia febri & restaurantia & pinguedinem acquirere facientia secundum quod à sapientibus acceptum inuenitur. Et non m reris si non insteti in hac materia ad euacuationes eradicatiuas quoniam scio quia illud est impossibile nisi per partiales & le ues euacuationes quandoque & raro administratas: ut subsequitur omnia declarando &c itaque intentio multis instrumentis compleri Lima potest. Circa quam tamen non multum infistam eo quia tales euacuationes praemitti solite sunt in principio uni uersali magis aegritudinum quam in augmento earum: quòd credo iam incepisse: immo aliquas earum in uniuersali statu: sicut deflu xum à capite iam credo prouenisse Minorant autem praedictas materias. primo clisteria superius tracta in intentione regiminis de inanitione & repletione Item medicamen hoc quod semel in septimana exhiberi potest. Rec. cassiae fistu. de canna extractae cum aqua farsare capil. ue. aut portulace. 3.i. reubarbari ele. 3. 8. squin. gr. v. misce. Aliud & facilius illo est hoc. Rec. aloes abluti & praeparati in succo endi. 3.i. reupontici electi. J.i. uiolarum florum nenufa ris an. gr. iij. misce & fiant ex eis pillulae: de quibus accipiat aliquando duas in aurora Tertium uero simile est hoc. Rec. pillularum assaieret. 3. 8 diagridij gra. vi. reformentur pillulae cum succo ro. de onini. 3 vi.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
