# Consilia 367.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 367.5 to 367.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/367.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/367.5

forma autem applicationis illius est quòd habeantur tenaculae in extremitatibus planae & in medio sui perforatae & capiatur cum eis cutis absque musculis & extendatur ad extra & compres a teneatur, & tunc habeatur radius ignitus quo utrinque perfo retur cutis, cui foramini imponatur seto de cauda equina factus. Aut pro nobilibus de serico. Alijs uero de filo lineo, ligetur ergo ibidem, & quandoque sic dimittatur multis diebus, illud per manens continua eductione materierum fit conueniens diuersio, ut iam dictum est. Particularia aut a profundo capitis diuertentia iam plurima sunt tacta ita quòd non uidetur aliud fere superaddendum nisi quod frequens lachrimarum eductio materiam a profundo cerebri diuertit & proprie ab anteriori parte siue fiat oculos diu confricando, siue eos ad aerem calidum uelociter & frequenter applicando, siue in eis imponatur oleum aut aliquod acutum uelut puluis ellebori, siue arthanitae uel succus apii abrotani, aut oculi liniantur interius & exterius cum felle tauri, uel altero sibi simili Adhuc etiam a profundo capitis materiae diuerti possunt attrahendo eas ad auriculas ut scalpellando & rubificando penden tes ipsarum partes aut imponendo eis oleum de ruta frequenter aut oleum muscelinum, uel de castoreo, aut succum prassij uel caepe aut arthanitae, quae omnia sunt calida. Similiter etiam diuerti potest materia cum fricationibus, rubi ficationibus, uesicationibus, scalpellationibus superficiei cutis. A Ego autem persaepe materias plurimum in capite periodice congestas potenter diuerti ingenio Galeni quod pulchre est ab eodem scriptum. quinto de ingenio sanitatis cap, decimoter tio in historia quam narrat de quadam nobili romana, cui accidit sputum sanguinis propter materiam catharrizantem a capite ad pectus, & uide historiam quae secundum hunc modum sum matim ab eo colligitur enim ad eam in media nocte propter debilitaVocalUs tem uirtutis quae erat in ea, quia diebus antecedentibus de cibo non acceperat nisi modicum, non fuit ausus phlebotomare eam, sed in eadem die administrauit sibi remedia nouem Primum fuit quòd clysterizauit ipsam, intellige lenificatius clysteri propter debilitatem. Secundum, quia fecit fricari extremitates, ut pedes & manus magnas.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
